In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 11, 5b )Et respondi et dixi: omen, domine, pro quo LXX: fiat, domine - hoc enim \'omen\' significat - transtulerunt. Dixerat dominus: iuraui patribus uestris daturum me eis terram laete et melle manantem, sicut rebus ipsis hodie conprobatur. propheta diligens populum suum occupat uocem domini et cupit uera esse et in perpetuum permanere, quae data sunt. unde ait: \'uere, domine. implesti, quod pollicitus es, siue fiat, domine, hoc est: semper maneat, quod dedisti!\'