In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( <!.4b.5 )Uae nobis, quia declinauit dies, quia longiores factae sunt — siue defecerunt — umbrae uesperae. surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos — siue fundamenta — eius! Illi dicunt: surgite et ascendamus in meridie et clara luce pugnemus\': isti respondent: uae nobis, quia longiores factae sunt umbrae uesperae, secundum illud Uergilianum: et iam summa procul uillarum culmina fumant maioresque cadunt altis de montibus umbrae. et est sensus: