In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Imperat gentibus, de quibus supra dixerat: percussit eos leo de silua, lupus uastauit eos et pardus in ciuitatibus eorum, ut ascendant muros Hierusalem siue propugnacula et dissipent eam, consummationem autem non faciant, ut saluentur reliquiae et sit, qui adnuntiet in gentibus gloriam dei; seueritatique miscet clementiam.

quodque intulit: auferte propagines eius siue sustentacula, omnia tolli auxilia iubet, quae suo uitio perdidit eo, quod praeuaricata sit in deum domus Israhel et domus Iuda decem tribus et duas significans. audiat hoc ecclesia. quod cito muri et propugnacula dissipentur eorum, qui non habent spem in domino et praeuaricentur in eum, sed tamen non fiat consummatio propter clementiam iudicis et non propter merita delinquentium.

[*]( 5,12.13 )Negauerunt dominum et dixerunt : non est ipse — siue non sunt haec — nec superueniet [*]( 1 *Esai. 1, 14 4 *Ioh. 10, 18 6. 8 *Hier. 5, 10 12 *Hier. 5, 6 15 cf. Iudd. 5. 13. Rom. 9. 27. 11. 5 16 cf. Ps. 95, 3. Esai. 66, 19 17 IIier. 0, 10 18 *Hier. 5, 10 26 *Hier. 5, 12 ) [*]( 1 nomenias La.c. neom. VP,MAp.c.,v 2 odiuit Pp c. 3 affecto M 5 hebeo L iterum add. Pv cum Vulg. illam] eam P cum Vulg. 6 seu 1 9 praeuaricatione enim s. u. Mm3 11 aitj dicit v imper (ratur s. r) P 12 diierat supra P 14 ea P 16 adnuntie«t L, post gentibus tr. P seaeritateque MPa.c. miacit Ma.c. et add. V 17 quoque P intullit M 20 hec V 21 caeto Ma.c. 22 que P haba P praeuaricantar MAp.c. all. in om. MVP,LAa.c. 23 fia P comsnmmatio Z consumatio P 26 neque Vulg. superueniet A ueniet Vulg. )

71
super nos malum; gladium et famem non uidebimus. prophetae fuerunt in uentum et responsum — siue sermo — non fuit in eis. haec ergo euenient illis.

Quia negauerunt dominum — siue mentiti sunt domino — et dixerunt: \'non est ipse, cuius iudicio fient omnia, sed fortuito haec omnia acciderunt neque euenient, quae nobis prophetarum uoces minantur, nec uidebimus gladium nec famem sustinebimus obsidionis et, quidquid locuti sunt prophetae. in uentum locuti sunt et irrita omnia transierant nec habuerunt responsum, hoc est oraculum, siue sermo dei non fuit in eis\', ideo sustinebunt, quae sequens sermo describit. audiat hoc ecclesia neglegens et prouidentiam dei refutans. quod et gladium et famem sustineat, nisi uentura crediderit, quae dicuntur.

[*]( 5, 14 )Haec dicit dominus deus exercituum : quia locuti estis uerbum istud, ecce ego do uerba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna et deuorabit eos. Dixistis: prophetae fuerunt in uentum nec uentura sunt, quae minantur; propterea, o propheta. do uerba mea in ore tuo, quae ignis habeant potestatem et populum istum in ligna conuertant, ut sermone tuo et prophetia increduli concrementur.\' sic deus ignis consumens dicitur, ut consumat in nobis, si super fundamentum Christi aedificauerimus faenum, ligna, stipulam.