In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quia igitur ista fecerint, percussit eos leo de silua, regnum uidelicet Babylonium; lupus ad uesperam uastauit eos Medos Persasque [*]( 3 *Luc. 20, 13 16 *Act. 15. 10—11 22 Ps. 2, 3 23. 25 Hier. 5. 6 ) [*]( 2 cognouerunt ante uoluntatem tr. P hoc-dubitantis om. V 5 monstraret P monatraretur MA Vv 7 et s. u. M ec Pa.e. hii P 11 praeuaricationes] iniquitates P 12 auersionis La.c. aaersationes r. 13 peioris La.c. 14 quando P 15 enimJ ergo P 16 qui Xa.c.m2 temtatis Lp.c. dñm P 19 saluatori V 20 quaeadmodum La.c. rumperuntque Pa.r. uinculam (v s. V P 21 phariseorum MV,La.c. farisaeorum P 22 diṣrumpamus FP 23 ista igitur P fecerunt A,Pp.c.,υ 24 uidellicet La.c. uidebitur Ma.c babyll. L babil. MP 25 persosque Pa.c. ) [*]( 5* )

68
significans, pro quo in uisione Danihelis \'ursa\' ponitur, cuius in ore tres erant ordines; pardus uigilans super ciuitates eorum Alexandri impetum praefigurans et uelocem de occidente usque ad Indiam percursionem. pardum autem uocat ob uarietatem et, quia plurimis sibi subditis gentibus contra Medos dimicauit et Persas. et quattuor, inquit, erant capita in bestia et potestas data est ei.

et quia non de futuro uaticinatur, sed de praeterito uel iam iamque uenturis texit historiam, idcirco autem de Romano tacet imperio, de quo forsitan dicitur: omnis, qui egressus fuerit ex eis, capietur. causasque reddit, cur ista perpessi sint: quia multiplicatae sunt praeuaricationes eorum et perseuera, uerunt in transgressionibus. unde dicitur: et confortatae sunt auersiones eorum.