In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 5, 4.5 a )Ego autem dixi: forsitan pauperes sunt et stulti — siue non potuerunt — ignorantes uiam domini, indicium dei sui. ibo igitur ad optimates et loquar eis: ipsi enim cognouerunt uiam domini, indicium dei sui. Pauperes hic et optimates non inopia dicit et diuitiis, sed populum principibus conparat. et est sensus: \'cernens infidelis populi pertinaciam et, quod indurata facie noluerit recipere disciplinam, hoc mecum ratione tractabam: forsitan uulgus ignobile non potest dei nosse doctrinam et idcirco excusabile est, quia propter imperitiam dei non ualet scire mandata.

pergam igitur ad sacerdotes et ad eos. [*](3 Hier. 5, 1 5 Hier. 5, 3 6 cf. Ps. 91, 5 7 cf. Eph. 2, 8 1) Hier. 5, 3 11 cf. *Hier. 6, 7. 8 17 *Hier. 5, 4 25 cf. Lea. 4, 13 ) [*]( 1 renaerunt LVa.c.Ap.r. displicinam L (=lin. 11) 2 supra Vulg. petra P,La.e. 5 hebraicae L hebreice Aa.c. 6 remana MA remona p leges La.c. 7 cerimonias VP exultabant (an s. u.) A -bunt P,LMV a.c- 8 gratiam P autem s. u. L capitolo Ma.c. 10 renuerunt La.c.AVpr. 11 recipere V eniml aū A, om. V 13 nec Ap.C. habere Pa.c. 14 indarantis VP,La,c. inpodentia Vp.c. 1.7 siue s. u. A 20 optimas Va.c. 21 dicet P 22 infideles La.c. 23 nolue- Tint V 24 dei non poteat c 25 di post ualet tr. P 26 alt. ad om. υ )

67
qui praesunt populo. et loquar eis; ipsi enim uoluntatem domini cognouerunt et sciunt iudicium dei sui\', hoc autem dicit sermone dubitantis iuxta illud euangelicum: mittam filium meum, forsitan ipsum reuerebuntur. ut ex ambiguitate sententiae et suspensione uerborum liberum hominis monstretur arbitrium.