In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

et quia poterat fieri, ut aliqui inuenirentur in populo, qui simularent cultum dei et iurarent per dominam, hoc praeuenit, quod nequaquam deus uanis sermonibus, sed ueritate fidei delectetur, et dicit: non eos diligo, quia iurant per me et iurant in mendacio. sed quorum corda labiaque consentiunt.

[*]( 5, 3)Domine. oculi tui respiciunt fidem. percussisti eos et non doluerunt; attriuisti illos et[*]( u Hier. 4. 31 15 cf. Gen. 18, 32 17 *Hier. o. 1 19 *Hier. 5, I 24 cf. Esai. 29, 13. Mattb. 15, 8. Marc. 7, 6 )[*]( 2 intermoritur] pene moritar et v angustiis AP,LMa.c. sustinens Mp.c.,υ & add. A 3 spansisque (n in ras.) M 4 prorompet A V,Pp.c.,υ i dicet A V,Pp.c.,υ mea om. V,LMAa.c. 7 parturientes La.c. lugientis P 10 circuite V,MPp.c. 12 qui faciat] facientem Vulg. quae- rat] quaerentem Vulg. 13 eis P eiv cum Vulg. 14 falsa Pa.c. 16 liberet Mp.c.,Am3, (et in ras.) L liberabit V,Ma.c. lib(u)erauit Aml.P liberauerit Am2,υ 17 iam om. P periturae Mp.c. perftura P 18 simmachus M 19 ueritatem] & add. M 21 dominum] deum v 22 dš s. n. L 23 dilectetur La.c. dicet VP,MAa.c.Lp.c. qui Ap.r.,v 26 illos] eos Vulg. )[*]( LIX. Hieron. ia Hierem. )[*]( a )

66
rennuerunt accipere disciplinam; indurauerunt facies suas super petram et noluerunt reuerti. Post uerba domini, quibus imperauerat dicens: circumite uias Hierusalem et cetera, propheta loquitur ad dominum: domine, oculi tui respiciunt fidem. quae Hebraice dicitur \'emuna\', non opera Iudaeorum, in quibus iuxta legis caerimonias exultabant, sed fidem Christianorum, per quam gratia salui facti sumus.

hoc autem capitulo discimus idcirco inferri supplicia, ut uitia corrigantur. denique ait: percussisti eos et non doluerunt; attriuisti eos et rennuerunt accipere disciplinam. per omnia enim tormenta atque flagella emendatur Hierusalem; et super haec uniuersa ne uerecundiam quidem suorum habuere uitiorum, sed instar petrae indurantes frontis impudentiam noluerunt ad meliora conuerti.

[*]( 5, 4.5 a )Ego autem dixi: forsitan pauperes sunt et stulti — siue non potuerunt — ignorantes uiam domini, indicium dei sui. ibo igitur ad optimates et loquar eis: ipsi enim cognouerunt uiam domini, indicium dei sui. Pauperes hic et optimates non inopia dicit et diuitiis, sed populum principibus conparat. et est sensus: \'cernens infidelis populi pertinaciam et, quod indurata facie noluerit recipere disciplinam, hoc mecum ratione tractabam: forsitan uulgus ignobile non potest dei nosse doctrinam et idcirco excusabile est, quia propter imperitiam dei non ualet scire mandata.

pergam igitur ad sacerdotes et ad eos. [*](3 Hier. 5, 1 5 Hier. 5, 3 6 cf. Ps. 91, 5 7 cf. Eph. 2, 8 1) Hier. 5, 3 11 cf. *Hier. 6, 7. 8 17 *Hier. 5, 4 25 cf. Lea. 4, 13 ) [*]( 1 renaerunt LVa.c.Ap.r. displicinam L (=lin. 11) 2 supra Vulg. petra P,La.e. 5 hebraicae L hebreice Aa.c. 6 remana MA remona p leges La.c. 7 cerimonias VP exultabant (an s. u.) A -bunt P,LMV a.c- 8 gratiam P autem s. u. L capitolo Ma.c. 10 renuerunt La.c.AVpr. 11 recipere V eniml aū A, om. V 13 nec Ap.C. habere Pa.c. 14 indarantis VP,La,c. inpodentia Vp.c. 1.7 siue s. u. A 20 optimas Va.c. 21 dicet P 22 infideles La.c. 23 nolue- Tint V 24 dei non poteat c 25 di post ualet tr. P 26 alt. ad om. υ )

67
qui praesunt populo. et loquar eis; ipsi enim uoluntatem domini cognouerunt et sciunt iudicium dei sui\', hoc autem dicit sermone dubitantis iuxta illud euangelicum: mittam filium meum, forsitan ipsum reuerebuntur. ut ex ambiguitate sententiae et suspensione uerborum liberum hominis monstretur arbitrium.