In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 5,1.2 )Circumite uias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius, an inueniatis uirum, qui faciat iudicium et quaerat fidem, et propitius ero eius. quodsi etiam: uiuit dominus, dixerint, et hoc falso iurabunt. Grandis amor iustitiae, ut nequaquam iuxta interrogationem Abrahae et responsionem dei pro decem uiris iustis deus liberet ciuitatem. sed si unum inuenerit iam iamque peritura Hierusalem, qui faciat iudicium et quaerat fidem — siue, ut Symmachus transtulit. ueritatem - tamen deus misereatur Hierusalem.

et quia poterat fieri, ut aliqui inuenirentur in populo, qui simularent cultum dei et iurarent per dominam, hoc praeuenit, quod nequaquam deus uanis sermonibus, sed ueritate fidei delectetur, et dicit: non eos diligo, quia iurant per me et iurant in mendacio. sed quorum corda labiaque consentiunt.