In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 4,31 )Uocem enim quasi parturientis audiui, angustias — siue gemitus — ut puerperae; uox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: uae mihi, quia defecit anima mea propter inter fectos! Ad similitudinem mulieris puerperae, id est quae primos parit fetus, describit urbem Hierusalem heiulantem [*]( 1 *Нier. 4, 30 17 cf. Lac. 17, 34 20 *Hier. 4, 31. ) [*]( 3 coccineo P et] cum Yulg. 4 munili V,Mp.c. pinxeris (s a. u) L stiaio Ma.c. 5 conpaneres La.c. contempserunt VP,La.c. 7 otfenderit MAa.c. 8 relinqueris P perquires V,Ap.c. contempserunt codd. (corr. L) 9 demones V nequam Ma.c.m2 10 (= 14) spualiter Ap.c.m2 11 coniugalis P uere VP 12 coccinum La.c. si add. s. u. M id est add. c 13 adsumpseris codd. (corr. L) munili Mp.c. aureo J & add. s. u. M id est add. v 14 pr. et s. u. M 15 atibio] id est add. v habaerisq: Mp.c. studiom La.c. stodium 31a.c. studia (a ex o) V misteriorum MP 17 praeparas V lectos Ma.c. laetus Va.c. letus Pa.c. 18 recipet La.c. recipies 3Ip.c.m2 di MVP.Aa c. quibus] quia Mp.c. tuis om. V 21 filiie V intermorientes MAV.LPa c. espandentesque M,LAa.c. 22 deficit V 24 primus L fetos Pa.c. describet La.c. discribit Pa.c. describitur Aa.r. bijeiulantem P )

65
atque clamantem.

quomodo enim mulier pariens et necdum dolorem parturitionis experta intermoritur — angustias sustinet, uix potest respirare sparsisque manibus conlabitur —, sic et filia Sion, cum suos uiderit liberos interfectos, in haec uerba prorumpit et dicit: uae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos! duo autem exempla in uno capitulo conparata sunt: parturientis filios et lugentis, ut, quidquid mulier patitur in fetu uel mortibus filiorum, Hierusalem patiatur in populis.