In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

caelum quoque triste uidebitur desuper et ipsa terra lugebit eo, quod domini sententia ad finem usque peruenerit nec paenituerit eum super his, quae cogitauerit et locutus sit. paenitentia autem dei dicitur, quando aufertur praedicta sententia et ira saeuiens ad finem usque non peruenit. minatus est per Ionam et inpendentem gladium lacrimarum et gemituum multitudo superauit.