In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

hoc uerum esse nunc totus orbis ostendit, ut caesa hominum multudine uo-\' latilia quoque, quae solent habitatores sequi, abierint et perierint. ipse quoque Carmelus, qui mari imminet magno, oleis consitus et arbustis uineisque condensus ad tantam ueniet solitudinem, ut heremi habeat uastitatem; omnes quoque urbes desertae fient.

et uniuersorum malorum haec causa est, quod uitio populi delinquentis ira domini concitata sit. quidquid iuxta historiam de Hierusalem diximus et Iudaea, referamus ad ecclesiam dei, cum offenderit deum et uel uitiis fuerit uel persecutione uastata, ut, ubi quondam erat uirtutum chorus atque laetitia, ibi pecccatorum et maerorum multitudo uersetur.