In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 4, 19.20 )Uentrem meum, uentrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt. non tacebo, quo-[*]( 14 cf. Matth. 8, 31. 32. Marc. 5. 12. 13. Luc. 8, S2. 33 22 Ps. 24. 8. I Petro 2, 3 23 cf. Os. 14. 1. Aui. 6, 13 )[*](2 custos P 8 dare Vulg. 4 circuituj gyro Vulg. 5 ait] dicit Vulg. 6 flagellatam P 7 cunctos] custos V reeepere La.c. 8 adoersarius LMAPa.c. 9 essurgere P ululantes LMa.c. 10 obsedeant La.c. claudeant P 13 qui P 14 porcus LMa.c. 15 ciuitates P 16 cogitationis Pa.c. 17 qui VP amara; quia add. s. H. m2 M cum Vulg. \' 18 fecit V apostrofam (f ex p) V apostropam P 20 feeerunt c eij enim V euenerunt v malitiaque Mp.r. 21 sit] & add. P tetigisset P penetrasset P 22 accedit (pr.) APa.c , (alt.) La.c. 23 dominum c seruire V, (r pr. s. s.) M nollentem La.c. 24 doleo meam La.c. 25 suntj in me add. c cum Vulg. )

60
niam uocem bucinae audiuit anima mea, clamorem morem proelii. contritio super contritionem uocata est et uastata est omnis terra; repente uastata sunt tabernacula mea, subito pelles meae. Ubi nos iuxta Symmachum posuimus turbati sunt et in Hebraico scriptum est \'homae\', LXX et Theodotio posuerunt μαιμάσσει, quod uerbum usque in praesentiarum, quid significet, ignoro. Aquila autem posuit όχλάζει, quod et ipsum \'tumultum\' sonat.

hoc de uerbo dictum sit. super quo scio apud plerosque magnum esse certamen. uox autem prophetae et per prophetam dei loquentis inducitur, quod doleat super contritione populi sui et instar hominis uiscera eius interna lacerentur, quomodo et saluator super Lazari morte doluit et planxit Hierusalem, ne celaret dolorem silentio; omnisque clangor bucinae et fremitus proeliorum illius turbat affectum, dum mala cumulantur malis et uniuersa duarum tribuum terra uastatur. \'dum non putabam,\' inquit, (tabernacula quondam ei

pelles meae Babylonio furente populata sunt et in praedam hostium mea quondam cessere hospitia\'. loquitur autem hoc idem deus, quando seditionis turbas atque discordias cernit in ecclesia et in conuenticulis suis clamare perdicem et dei requiem in bella conuerti. unde sequitur: