In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 4, 18 )Uiae tuae et cogitationes tuae fecerunt h haec tibi i; ista malitia tua, quia amara, tetigit cor tuum. Facit apostropham ad urbem Hierusalem, quod uiae illius et cogitationes, quibus et opere et sermone peccauit. fecerint ei uenire omnia, quae uenerunt, malitiamque illius, quae per se amara sit. tetigisse cor illius et animae interna penetrasse. quicquid ergo nobis accidit, nostro accidit uitio, qui dulcem deum in amaritudinem uertimus et cogimus saeuire nolentem.