In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 4, 16. 17 )Dicite gentibus: ecce auditum est in Hierusalem custodes uenire de terra longinqua; et dederunt super ciuitates Iuda uocem suam quasi custodes agrorum facti sunt super eam in circuitu. quia me ad iracundiam prouocauit. ait dominus. Uult omnes in circuitu nationes dei nosse sententiam et flagellata Hierusalem cunctos recipere disciplinam.

\'celebri,\' inquit, in Hierusalem sermone narratur aduersarios uenire de terra longinqua et fremitum contra eam surgere ululantis exercitus: qui tam diligenter obsideant ciuitatem et claudant urbem munitionibus, ut non tam aduersarios putes esse quam agrorum uinearumque custodes. hoc autem totum factum est non hostium uiribus. sed culpa Hierusalem, quia deum ad iracundiam prouocauit\'. si enim in porcos non habent potestatem aduersariae fortitudines. quanto magis in homines et homines quondam ciuitatis dei!