In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 4, 13 )Uox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum — uel dolorem — de monte Ephraim . Iuxta situm terrae Iudaeae diuinus sermo nunc loquitur. Dan enim tribus iuxta montem Libanum et urbem. quae nunc dicitur Paneas, aquilonem respicit, unde uenturus est Nabuchodonosor.

idolum autem uel Bel uel dolorem uel iniquitatem de monte Ephraim uenire describit. post tribum quippe Dan succedit terra Ephraim, per quam uenitur Hierusalem. \'Dan\' interpretatur \'indicium\', \'Ephraim\' \'ubertas . ueniet igitur indicium domini in terram domino delinquentem cum omni ubertate supplicii. [*]( 3 cf. Esai. 45, 22 4 Hier. 4. 13 3 *Hier. 4. 13 9 Hier. 4, 14 11 Esai. 1, 16 14 cf. Matth. 15, 19 17 *Hier. 4, 15 20 cf. Hier. 4. 6 ) [*]( 1 omnesque La.c. 2 aqailarum] alarum (ala in ras.) L si om. M. 3 cedens Ma.c. 4 dicit P.La.c. 6 laua (a pr. in ras.) L 8 dicente Ap.c. nobis] qm postea add. A,u cum Vulg. 9 respondet Erasmus e respondit (P.pđ A) codd. 10 esaias VP 11 stote M baptisimi P 12 aqua paenitentiae ante pr. aqua tr. P 13 orbem LMa.c. 15 sensU et anima v 16 adnuntiantes La.c. adan VP 17 facientes La.c. 18 iudeae M iudae VP 20 panear V 21 pr. uel om. v 22 tribu ̣um P 23 terra. L ephraim om. P per—iudicium in mg. P 25 terra AV dño eras. -? delinqaente V delinqaentem domino v )

59