In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

sancti enim non sunt habitatores terrae, sed aduenae atque peregrini, quorum unus dicit: aduena ego sum super terram et peregrinus sicut omnes patres mei, et alius: parui sunt et pessimi dies mei, quibus ego peregrinor in terra. unde et Petrus catholicam epistulam scribit aduenis atque peregrinis Ponti, Galatiae et Cappadociae. et iuxta mysticos intellectus Salomon loquitur: aquilo durus uentus, nomine autem dexter uocatur, ab his uidelicet, qui eius obriguere frigore et calorem fidei perdiderunt.

[*]( 1, 15. 16 )Quia ecce ego conuocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait dominus, et uenient et ponet unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super uniuersas urbes Indae. et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum, qui dereliquerunt me et libauerunt dis alienis et adorauerunt opus manuum suarum.