In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 1, 13 )Ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius; uelociores aquilis equi illius. uae nobis: quoniam uastati sumus! Uentura cernit praesentia et Babylonium describit exercitum, cuius curruum rotarumque strepitus tempestati saeuissimae conparatur et equorum uelocitas aquilis iungitur.

quod cum propheta dixisset et quasi uenientes hostes digito demonstrasset, populus ingemescit et nequaquam futura, sed facta iam sentit dicens: uae nobis. quoniam uastati sumus! hoc idem refer ad ecclesiam. quod cotidie ueri Nabuchodonosor nos [*]( 1 *Hier. 4, 12 .2 *Ioh. 1, 16 8 Uerg. Aen. I 135 22 Hier. 4. 13 ) [*](1 fient Ma.c. undeJ qct add. s. u. M et om. P sit; e Mpx. 2 euuangelista L 3 sortiamur Ap.c. 4 istoriam P quia MA f 5 consummat LMAa.c. 6 solitudiue. L ospitium Ma.c. 7 est] & add. P conatur Ap.c. S sed om. v cum Vulg. iudica LAa.c. me LMAa.c. 9 ΠӨCIaIIIIUC (tesiatius s. «. m2) M ΠӨCΙΑΠΗUC (posianeos .?. u.) A ΠΟCIaΠΗUC (apesiopesis s. u. m2> V ΠӨCΙΛΠΗUC P est add. v uirgilianum VP,Ap.c. 10 motus V,MAa.c. fluctos Pa.e. 11 retenet P tristiam L tristitiam MP, Aa c. tristiṭι̣a Y 14 ascendent MV.LAa.r. 15 aequi V,La.c. 17 babyl∗onium L babylonum Aa.c. babilonium P (passim) discribit (i tert. ex ei P 18 curus M curuum r conparantur L 20 et om. M 21 iugemiscit MPLacAp.c. futuram L 23 refer A refert (t in ras. L) eet. refertur v (ct. p. 25, 16. 63, 22) cottidie V.La.r. uiri La c. mpugnent V et add. LMAa.r. )

58
inpugnet exercitus et currus Pharaonis omnisque eius equitatus aquilarum impetum superet. quod si intellegat uir ecclesiasticus credens illi sententiae: \'cum conuersus ingemueris. tunc saluus eris\', dicet: uae nobis, quoniam uastati sumus!