In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 4, 12 b )Et nunc ego — sed loquar indicia mea cum eis. \'Αποσιώπησις iuxta illud Uergilianum: quos ego — sed motos praestat conponere fluctus. dicturus itaque prospera retinet se et tristibus iungit tristia; haec enim sunt iudicia, quae cum populo quondam suo loquitur deus, ut sciant se iuste sustinere, quae sustinent.