In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 4,11.12a )In tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem: uentus urens — siue erroris — in uiis, quae sunt in deserto, uiae filiae populi mei non ad uentilandum et purgandum. spiritus plenus ex his ueniet mihi. Quando peruenerit gladius usque ad animam et fuerit area consummata, tunc uentus urens ueniet de deserto. qui non eam purget et uentilet, ut paleis huc illucque dispersis frumentum in horrea recondatur, sed spiritus plenus nequaquam populo, sed mihi ueniet, ut meum triticum dissipetur.

\'uentus\' et \'spiritus\' eodem apud Hebraeos appellantur nomine \'ruha\' et pro locorum qualitate uel \'uentum\' uel \'spiritum\' debemus accipere. alii hunc locum sic edisserunt, ut, postquam purgata fuerit area, reliquiae saluae [*]( 3 Hier. 4, 9 8 *Rom. 11, 1 14 *Hier. 4, 11 25 cf. Rom. 9, 27. 11, 5 ) [*]( 1 domini rulg. eū P 2 nomine L monte f-em P) cet. v 6 multo Mp.c. tempore Mp.c. 7 uiciuum La.c. 11 desicet Pa.c. defecet v 13 dicitur Pa.c. 14 erroris, Field, Origenis Herapl. II 58119 et Knabenbauer, Comm. in ler. proph. p. 82 (cf. LXX: πνεῡμα πλανήσεως) roris rodd. (i in ras. L), v 15 ∗∗uiae ( e s. u.) LM denia cet. filii v 16 et] ad add. MAVP cum Vulg. non ad add. v 17 uenit Ma.c. uenient V peruenit LP perueniet M 19 que P nt] s. u. A & Pa.c. 20 orrea Pa.c. recondantur Aa.r. 22 hebreos MA V babraeos P 23 rhua LA VP (cf. p. 31, 1) rua v uentu La c. 24 spũ La.c. 25 harea V )

57
fiant, unde et scriptum sit: spiritus plenitudinis ueniet mihi dicente euangelista: \'omnes ex plenitudine eius accepimus et spiritus sancti gratiam soitiemur\'. uentum autem urentem iuxta historiam accipe Nabuchodonosor. qui uniuersa consumat, iuxta tropologiam aduersariam potestatem, quae ueniens de deserto et de solitudine. ubi nullum hospitium dei est, ecclesiam eius conetur euertere.