In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

absit. peruenit autem usque ad animam gladius, quando nihil uitale in anima reseruatur. simulque et hoc ostendit, quod nisi gladius praecesserit, qui desecet et purget animae uitia, pax et promissio non sequatur.

[*]( 4,11.12a )In tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem: uentus urens — siue erroris — in uiis, quae sunt in deserto, uiae filiae populi mei non ad uentilandum et purgandum. spiritus plenus ex his ueniet mihi. Quando peruenerit gladius usque ad animam et fuerit area consummata, tunc uentus urens ueniet de deserto. qui non eam purget et uentilet, ut paleis huc illucque dispersis frumentum in horrea recondatur, sed spiritus plenus nequaquam populo, sed mihi ueniet, ut meum triticum dissipetur.