In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

ipsi quoque sacerdotes. qui legem domini docere deberent et subiectos sibi populos a leonis furore defendere. quodam stupore infatuati uertentur in amentiam — sic enim Septuaginta transtulerunt pro stupore\' \'excessum mentis\' exprimentes — et prophetae consternabuntur siue, ut Aquila transtulit uerbum Hebraicum \'iethmau\'. amentes erunt. quia enim non insaniat, non perdat cor, quando principes et reges et sacerdotes et prophetas quondam suos sub leone conspexerit?

[*](4, 10 )Et dixi: heu, heu, heu, domine deus — pro quo LXX transtulerunt: o domine deus —, ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens: par erit uobis? et ecce peruenit gladius usque ad animam.