In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 9 5 )Et erit in die illa, dicit dominus: peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur. Uastante praedone ecclesiam domini et ira contra nos domini permanente omne auxilium inutile erit. peribit cor regis. cuius debet esse cor in manu dei, et cor principum, qui putabantur esse sapientes; stultam enim fecit deus sapientiam mundi, quia per illam non cognouerunt deum.

ipsi quoque sacerdotes. qui legem domini docere deberent et subiectos sibi populos a leonis furore defendere. quodam stupore infatuati uertentur in amentiam — sic enim Septuaginta transtulerunt pro stupore\' \'excessum mentis\' exprimentes — et prophetae consternabuntur siue, ut Aquila transtulit uerbum Hebraicum \'iethmau\'. amentes erunt. quia enim non insaniat, non perdat cor, quando principes et reges et sacerdotes et prophetas quondam suos sub leone conspexerit?