In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 4, 7 )Ascendit leo de cubili suo et praedo ge ntium se leuauit; egressus est loco suo, ut ponat terram tuam insolitudinem; ciuitates tuae uastabuntur remanentes absque habitatore. Iste est. ut diximus, uerus Nabuchodonosor, de quo et Petrus loquitur: aduersarius noster diabolus quasi leo rugiens circumit.

ascendit autem vel de abyssis, in quos reIIganduS est et, ne mittatur, exorat. et praedo siue uastator gentium se leuauit. de quo dictum est: omnium inimicorum suorum dominabitur, et qui gloriatur in conspectu domini: circumiui omnem terram et conculcaui eam. quis est enim, quem diaboli uenena non tangant nisi ille solus, qui potest dicere: ecce uenit princeps mundi istius et inuenit in me nihil?

iste crebro ponit omnem terram ecclesiae in solitudinem. ut egressi de ecclesia pugnent contra ecclesiam, de quibus loquitur et Iohannes euangelista: ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. ciuitates uastantur terrae Iudaeae et hereticorum florent conciliabula: si quis ergo fautor est auctorum peruersorum dogmatum, de hoc dici potest: ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se leuauit, et reliqua.