In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](4, 3. 4 )Haec enim dicit dominus uiro Iuda et Hierusalem: nouate uobis bis nonale et nolite serere su per spinas; circumcidimini domino et auferte praeputia cordium uestrorum, uiri Iuda et habitatores Hierusalem. ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit, qui extinguat propter malitiam cogitationum — siue adinuentionum — uestrarum.

Pro eo, quod nos diximus: circumcidimini domino et auferte praeputium cordium uestrorum, Symmachus posuit: purificamini domino et auferte malitias cordium uestrorum circumcisionem emundationem et praeputia uitium intellegens. hoc autem praecipitur uiris Iuda et Hierusalem, qui ueram sectantur fidem et habitant in ecclesia, ut non seminent super spinas, quas euangelicus sermo significat, quae suffocent sementem dei, sed prius nouale faciant et omnes suffodiant uepres sentesque auferant. ut munda semina munda arua suscipiant.

hoc est, quod in alio loco dicitur: ne miseritis margaritas uestras ante porcos et ne detis sanctum canibus. quomodo enim potest dei audire sermonem et concipere semina et fructum facere, cuius animus aerumnis mundi plenus est? quodque sequitur: circumcidimini domino et auferte praeputia cordium uestrorum, nulli alii praecipitur nisi uiro Iuda et habitatori Hierusalem, ut deserant occidentem litteram et sequantur spiritum uiuificantem.

*si enim hoc\', inquit, \'non feceritis, egredietur ut ignis [*]( 8 *Hier. 4, 4 9 tHier. 4, 4 10 *Hier. 4, 4 14 cf. Matth. 13, 22. Marc. 4, 18 15 cf. Matth. 13, 7. Marc. 4, 7. Luc. S, 7 18 *Matth. 7, 6 22 Hier. 4, 4 25 cf. II Cor. 3, 6 ) [*]( 2 uocab P 5 ne-hiernsalem (lin. 24) in mg. P 6 suscendatur V 9 praeputia Vulg. 10 uestrarum P simmachus VP 12 circumeisiouem (m s. u.) L et add. M emendationem La.c. 14 sectur Ma.c. seminant P 15 quos P euuangelicus La r. 16 noualem -1 soffodiant P 19 margaretas Aa.c. 21 concepere La.c. animus] mundi add., sed eras. L 22 plen.s (u s. ras.) L consequitur P 24 habitatoribus eodd. (bas exp. L), v 26 egreditur M )

53
indignatio mea et succendetur et non erit, qui extinguat\'. ideo autem monet et ante praedicit, ne facere conpellatur, quod et in Nineuitis probamus, quibus praedicta sententia est, ut imminentem furorem paenitentia declinarent. omnia autem haec mala euenient propter malitiam cogitationum siue adinuentionum nostrarum. ubi sunt, qui in cogitationibus dicunt non esse peccatum, cum omnia uitia iuxta euangelicam ueritatem de corde procedant?