In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](4, 3. 4 )Haec enim dicit dominus uiro Iuda et Hierusalem: nouate uobis bis nonale et nolite serere su per spinas; circumcidimini domino et auferte praeputia cordium uestrorum, uiri Iuda et habitatores Hierusalem. ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit, qui extinguat propter malitiam cogitationum — siue adinuentionum — uestrarum.

Pro eo, quod nos diximus: circumcidimini domino et auferte praeputium cordium uestrorum, Symmachus posuit: purificamini domino et auferte malitias cordium uestrorum circumcisionem emundationem et praeputia uitium intellegens. hoc autem praecipitur uiris Iuda et Hierusalem, qui ueram sectantur fidem et habitant in ecclesia, ut non seminent super spinas, quas euangelicus sermo significat, quae suffocent sementem dei, sed prius nouale faciant et omnes suffodiant uepres sentesque auferant. ut munda semina munda arua suscipiant.