In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 3, 19 )Ego autem dixi : quomodo siue ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem, hereditatem praeclaram exercituum gentium! dixi: patrem uocabis me et post rite ingredi mora. cessabis Pro \'hereditate praeclara exercituum gentium\', quam Septuaginta transtulerant: hereditatem nominatam dei omnipotentis gentium, Theodotion significantius transtulit: hereditatem inclytam fortitudinis robustissimi gentium Christum significans, qui ductor et dominus est uniuersarum gentium suo nomini passionique credentium.

ipse dixit ad Israhel: patrem uocabis me, et: qui credit in me, credit in patrem. ipse pollicitus est: \'ponam te in filiis, in numero scilicet filiorum meorum, qui mihi de gentium populo crediderunt et quibus dedi terram desiderabilem). quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem, ut filii dei fiant.