In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

multi hunc locum super persona Christi intellegunt. \'Hieremias\' enim interpretatur (excelsus domini\', qui destruxit regna diaboli, quae sibi in excelso montis ostenderat, aduersarias perdidit potestates delens chirographum errorum in cruce. de quibus et in psalmo post historiae ueritatem τροπιϰω̃ς loquitur: quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum.

pro his euulsis, destructis, perditis et in inferiora detractis aedificatur atque plantatur ecclesia dei. super Hieremiae autem persona nulla dubitatio est; legimus enim in consequentibus, quod in manu accipiat calicem meri plenum et propinare iubeatur cunctis in circuitu nationibus.