In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Iudaei impletum hoc putant post reuersionem ex Babylone sub Cyro. rege Persarum, et Zorobabel, filio Salathiel. etiamsi non omnes reuersi sint; hoc significari: adsumam unum de ciuitate et duos s de cognatione. sed melius in aduentu Christi, quando reliquiae saluae factae sunt dicente et exponente apostolo: nisi dominus sabaoth nobis reliquisset semen, quasi Sodoma essemus et similes Gomorrae fuissemus. tunc introducti sunt in Sion. de qua scriptum est: gloriosa dicta sunt de te. ciuitas dei. et dati sunt pastores iuxta cor eius. apostoli et apostolici uiri, et pauerunt credentium multitudinem non in Iudaicis caerimoniis, sed in scientia Christi atque doctrina et in toto orbe praedicatione euangelii seminata.

nequaquam in area domini, quae custos fuit legis Mosaicae, habebunt fiduciam, sed ipsi erunt templum [*]( 1. 2. 3. *Hier. 3, 14 8 *Bier. 3. 16 10 cf. II (I) Esr. 1. 1. 2. 2. 17 (7), 7 13 *Hier. 3, 14 15 cf. Rom. 11, 5 16 *Rom. 9. 29. cf. Esai. 1. 9 19 Ps. 86, 3 ) [*]( 1 conuertimini] ad me add. c 3 dominator v 4 ciuitaterii L post no3 13 fere litt. eras. L 5 insta V 7 terra V terram cet. 8 arca s. u. P uel] nec MP 9 ascendit L.MPa.c. nec (alt.) v 11 potant Ma.c. babilone VP ciro P 12 salathihel A salaehiel V 13 sunt La.c.v & add. s. u. m3 M assumat v uos add. s. u. m3 M 14 cognationem La r. 15 requiae Ma.c. saluae om. L,MAa.e. erunt Mp.c. 16 reliquisset uobis v relinquisset P 19 de te dicta sunt P 20 parunt v 21 pr. in om. P Indaicis in v eaeremoniis Mp-c- 22 in in M 23 euoangelii La.r. semina La.c. in s. u. V arcam A areha FP 24 moysaicae P,Ap.c. )

47
dei nec iuxta errantes X azareos abolitis sacrificiis inseruient. sed spiritalem cultum sectabuntur. alii uero hoc in fine temporum intellegunt, quando subintrante plenitudine gentium omnis Israhel saluus fiet.