In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 3,11 )Et dixit dominus ad me: iustificauit animam suam auersatrix Israhel conparatione [*](3 cf. III Reg. 12, 28. 29 8 cf. Deut. 1, 43 11 ef. I Cor. 5, 5 20 Hier. 3, 10 23 cf. Hier. 1, 2 )[*]( .1 pr. et om. v aduersatricem V (= lin. 3 et 25) 4 uiri P relcgio P.Aa.c. 6 aNaTWTMN MA aNatDrMN Pa.c. anagogen u 7 prophea La.c. scientia M,La.c 8 suptilitate Lp.e. monte La.c. 10 amoena P 11 in s. u. A interitum (in s. u. M interitu P 12 uere MVP 13 multum V 14 et om. v moecetur Pa.c. 15 alt. cum om. v 16 si La.c. corripere V 18 sequuti M (passim) fuemnt L fuerint v ac s. u. L, om. cet. nihilhominus P,La.r. 20 eisj his c 21 praeuarieatrix] soror eius add. v cum Vulg. 22 prophetiam Ma.r. prophetiça in Vprophetiae Pa.c. 23 iusti] iuda P,Aa.c. et eras. , om. v )

44
praenaricatricis Iuda. \'Iustior,\' inquit, est Israhel conparatione Iudae, quia illa statim in principio periit, haec illius cruciatibus potuit emendari\'. attendat noua ex ueteri heresis, quod Israhel conparatione peioris iustificata dicatur. nec mirum hoc de unius gentis sororibus, cum Sodoma quoque conlatione Hierusalem iustitiae nomen accipiat dicente domino per Hiezechiel: instificata est Sodoma ex te\', et publicanus Pharisaei conparatione fit iustus.

[*]( 3, 12. 13 ) Uade et clama — siue lege — sermones istos contra aquilonem et dices: reuertere, auersatrix Israhel. dicit dominas, et non auertam — siue firmabo — faciem meam a nobis — siue super nos —, quia sanctus — siue misericors — ego sum, dicit dominus, et non irascar in perpetuum. uerumtamen scito iniquitatem tuam, quia in dominum deum praeuaricata es. — siue impie egisti — et dispersisti — siue effudisti — nias tuas alienis sub omni liquo frondoso et uocem meam non audisti, ait dominas.

Uerbum Hehraicum \'carath\' et \'uoca\' siue \'clama\' et \'lege\' intellegitur, unde Aquila et Symmachus \'clamita\'. LXX et Theodotio \'lege\' interpretati sunt. ad aquilonem autem et contra Babylonem atque Assyrios sermo dirigitur, ad decem et ad duas tribus, et earum reuersio praedicatur. \'et non auertam\', inquit, \'faciem meam a uobis siue non firmabo faciem meam contra uos, ut nequaquam uos austeritate iudicis, sed uultu misericordiae suscipiam.

sanctus enim et misericors [*]( 6 cf. Ezech. 16, 52 7 cf. Luc. 18, 14 9. 11. 12. 13 *Hier. 3, 12 16 *Hier. 3, 13 20 \'Hier. 3, 12 23 Hier. 3, 12 24 *Hier. 3, 12 ) [*]( 1 iude (pr.j F 2 illius] illis V 3 heresis] iusti add., sed exp. V 4 peioris] maioris Y Iudae c 5 conparatione (ex conlatione) M 6 hiezechiel MV hiezecihel (hi 8. u.) L iezechiel (i pr. s. u.) V ezechiel P 7 farisei L farisaei P 11 ait Vulg. 15 dili] tuum add. M (s. u. m2), t. cum Vulg. 19 siuej et v intelligitur Ap.c. aignificat v 20 simmachua P clamitat P clamA: Aa.c. theodotion V theodocio P 21 babilonem r 22 adsyrios Pa.c. alt. ad om. MAVPv 23 faciem meam inquit v 24 siue (ue s. u.) L 25 au. steritateiii (s s. u.) L indicii v )

45
sum. ut non recorder ultra iniquitatis uestrae nec meminerim, quod a domino recessistis et pro illo uos idola delectarint et fornicatae sitis sub omni ligno umbroso atque frondoso\'. quod quidem et ad hereticos uel in ecclesia neglegentes dici conuenit, qui cotidie per ecclesiasticos uiros ad paenitentiam prouocantur et quibus proprie aptari potest: et uocem meam non audistis.

\' omnis autem hereticus habitat in aquilone et calorem fidei perdidit nec audire potest illud apostoli: spiritu feruentes et, quia se uoluptatibus tradidit, recessit a domino et dispersit uias suas alienis dogmatibus et uoluptatem secutus est. nulla enim heresis nisi propter gulam uentremque construitur, ut seducat mulierculas oneratas peccatis semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes, de quibus uere dicitur: qui deuorant populum meum uelut escam panis, et quos Christus notat deuorantes domos uiduarum.