In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

loquitur autem sub figura duarum sororum, quia de una sunt [*]( 19 cf. IV Reg. 17, 6. 23 23 cf. Ezech. 8. 3 ) [*]( 1 malam post tuam tr. r 2 posses V,Ap.c. 4 (= 9) aduersatrix j 5 sibimah P omnem om. L supter Lp.c. sub Vulg. 6 omnem P omni Vuty. ligno frondoso Vulg. 7 reuertere Vulg. S conuersa P 9 mechata 1x Ipassim) esset Mp.c., Vulg. 10 all. et] ut Va.c. 11 et] sed r cum Vulg 12 facilitate (facili in rus.) L difficultate MVP.Aa.c.m2 14 in om..-1 omnibus his L (in ras.) abominabilis MAa.c.m2 abhomina- bilis V abominabilib: P 17 quumque L 18 ab FP tribus MVP,LAa.c. 19 appellantur MAP,La.c. appellatur V 20 traslatis L iude P 21 similiter P conuerti mente V 22 nt] & P 23 hiezechiele (e quart. ex o) L ezecihelo M iezechielo (i pr. s. u.; e s. o) A hezechiel V ezeehielo P 24 ad om. M ∗∗zeli∗∗ M )

43
Abraham et Isaac et Iacob stirpe generatae, et priorem auersatricem, sequentem praeuaricatricem uocat. illa enim deum penitus auersata est statim adoratis in Dan et Bethel uitulis aureis, ista autem, apud quam erat templum et ueri dei religio, imitatione germanae paulatim recessit a domino et idcirco praeuaricatrix dicitur. secundum ἀναγωγήν autem de 1 [*]( 5 ) hereticis prophetia est, qui, falsi nominis scientiam dum se arbitrantur heretica subtilitate sectari, ascendunt montem superbiae et carnis huius uoluptatibus deliniti sub omni ligno frondoso et amoeno exponunt fornicationem suam. qui cum tradantur diabolo in interitum carnis, frequenter euenit, ut domus Iuda, id est confessionis et uerae fidei, nequaquam terreatur exemplo, sed multo maiora committat et facilitate fornicationis suae contaminet terram ecclesiae et moechetur cum lapide et cum ligno ea sequens dogmata, quae aduersaria deo sunt.