In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 3, 4.5a )Ergo saltim amodo uoca me: pater meus, dux uriginitatis meae es tu; numquid irasceris in perpetuum aut perseuerabis in finem? Erubescant heretici, qui nolunt ad meliora conuerti nec regredi ad patrem creatorem suum, et audiant: saltim amodo uoca me: pater meus, dux uirginitatis meae es tu.

ipse despondit animam uestram amplexibus suis et docet, quomodo orare debeat et agere paenitentiam. quanto autem ille clementior, qui salutis post fornicationem ostendit uiam, tanto miserior meretrix, quae .-non uult post uulnera recipere sanitatem.