In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 3, 2 a )Leua oculos tuos in directum et uide, ubi non prostrata sis: in uiis sedebas exspectans eos quasi latro in solitudine siue quasi cornix deserta. Pro \'latrone\' et \'cornice\' in Hebraeo \'arabe\' scriptum est, quod potest et \'Arabus\' significare, quae gens latrociniis dedita usque hodie incursat terminos Palestinae et descendentibus de Hierusalem Hierichum obsidet uias, cuius rei et dominus in euangelio recordatur.

\'eleua igitur oculos tuos, o Hlerusalem, et huc illucque circumspice et uide, ubi non fornicatione prostrata sis. quomodo enim solent latrones ad uesperam et in desertis locis uiatoribus insidias tendere, sic tu iuxta fornicariam Prouerbiorum sedebas in uiis ad uesperam, ut concubitu tuo animas interficeres fornicantium: propter quod uniuersa.

telTa polluta est in fornicationibus tuis\'. significanterque iuxta ᾶναγωγὴν bis, qui hereticos errores deserere se promittunt, praecipitur, ut leuent oculos in directum. nisi enim recta uidere coeperint, prauitatem pristinam damnare non possunt.