In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 3. 1 b )Tamen reuertere ad me, dicit dominus siue et reuertebaris ad me, dicit dominus. In Hebraeo etiam post fornicationem suscipit paenitentem et hortatur, ut reuertatur ad se; in Septuaginta uero non prouocat ad paenitentiam, sed arguit inpudentiam meretricis, quod post adulterium reuerti audeat ad maritum.

quodque ait: et contaminata erit mulier illa, pro quo in Hebraico \'terram\' legimus, relinquit exemplum et manifestius de terra loquitur Israhel, quae adulterae mulieri conparatur. utamur hoc testimonio [*]( 1 Hier. 2, 37 (36) 3 cf. II Reg. 13, 14. 19 7. 11. 12 *Hier. 3, 1 16 *Hier. 3, 1 21 Hier. 3. 1 22 *Hier. 3, 1 ) [*]( 1 egressus MVP,LAa.c. est M.LAa.c. 2 expectasse MAVP 3 annon Aa.c. 4 currupta L uiola L thamor Pa.c. Thamar ante et tr. v asparsum (e s. a alt.) P 5 caput sparsum Ap.c.,v 7 pro s. u. L 8 uir om. P 9 ea Mp.c. uira s. M. P 10 eum V poluta V H siue t. illa om. M et taj tu autem Vulg. 12 est P 13 rebim ta s. e) A raechym P reim r iat P iod u 15 rehim A reebym P reim v sonat] significat v rohim A roim v 16 dominusj et ego suscipiam te add. Vulg. siue-dominus om. V et om. t\' 17 reuertaris (ex reuertealis) M hebreo MA 18 suscepit LMa c. ortatur P,Aa.c. 20 inprudentiam P meretrices La.c. 21 audebat P 22 ebraico P legimus terram!? 23 reliquid La.c. 24 qui V )

40
aduersum eos. qui fidem domini relinquentes et hereticorum erroribus praepediti post multas fornicationes et deceptionem animarum simulant se reuerti ad pristinam ueritatem. non ut deponant uenena pectoris, sed ut ceteris insinuent.

[*]( 3, 2 a )Leua oculos tuos in directum et uide, ubi non prostrata sis: in uiis sedebas exspectans eos quasi latro in solitudine siue quasi cornix deserta. Pro \'latrone\' et \'cornice\' in Hebraeo \'arabe\' scriptum est, quod potest et \'Arabus\' significare, quae gens latrociniis dedita usque hodie incursat terminos Palestinae et descendentibus de Hierusalem Hierichum obsidet uias, cuius rei et dominus in euangelio recordatur.

\'eleua igitur oculos tuos, o Hlerusalem, et huc illucque circumspice et uide, ubi non fornicatione prostrata sis. quomodo enim solent latrones ad uesperam et in desertis locis uiatoribus insidias tendere, sic tu iuxta fornicariam Prouerbiorum sedebas in uiis ad uesperam, ut concubitu tuo animas interficeres fornicantium: propter quod uniuersa.

telTa polluta est in fornicationibus tuis\'. significanterque iuxta ᾶναγωγὴν bis, qui hereticos errores deserere se promittunt, praecipitur, ut leuent oculos in directum. nisi enim recta uidere coeperint, prauitatem pristinam damnare non possunt.