In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2, 32 )Numquid obliuiscetur uirgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? populus uero meus oblitus est mei diebus innumeris. Per haec discimus sponsum esse Christum uirginis ecclesiae, quae non habet maculam neque rugam. si autem ipse est sponsus, ipsius uerba sunt, de quo loquitur et Iohannes Baptista: qui habet sponsam, sponsus est.

ornamentum ergo suum perdit, qui recedit a domino. et amittit intellegentiam doctrinarum, quae significatur in pectore. unde et Iohannes euangelista recumbit super pectus domini, et sacerdotibus inter cetera separatur pectusculum uictimarum. quanto autem maior est numerus [*]( 2 *Hier. 2. 31 5 cf. Ex. cap. 20 et 33 6 cf. I Iob. 1, 1 17 cf. Eph. 5, 27 19 loh. 3, 29 22 cf. Ioh. 13, 23 23 cf. Num. 6, 20 etc. ) [*]( 1 ultra s. u. m2 M 2 LXX—ad te (lin. 5) om. V 3 isrl A 4 dicit v 5 moyses AVP di (i in ras.) L 6 (= 19 et 22) iohannis LPa.c. se om. P,MAa.c. 7 populus] ms add. P 8 quum L sequutus M 9 inhres P 10 eu uangelii L plenamque L 11 ergo] igitur v eoj est add. M (s. U.), v 12 deum] dominum v 14 obliuiscitnr P,La.c.Mp.c. sui] aut add. A (s. v.), Vulg. et add. u 15 uero om. p 17 Christum esse sponsum υ eecJam P 19 et om. v 20 sponsam] sponsa La.c. 21 mittit Ma.c. 22 euuangeliata L recubuit P )

37
temporum, quibus obliuiscimur deum, tanto maior poena >.h-peccati, quod nec longitudine saeculorum potuerit edomari.