In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2, 30c. 31 a (30 c) )Quasi leo uastator generatio uestra. LXX: . quasi leo uastator. et non timuistis. \'Gladius\', inquit. qui deuorauit prophetas uestros\' — hau dubium, quin Bahal et idolorum ariolos significet —, \'instar leonis uniuersa uastauit, et tamen uestra generatio, quae paucorum interfectione debuerat emendari, omnis perseuerauit in scelere\'.

iuxta Septuaginta uero hic sensus est: \'sic gladius domini, qui aduersariorum gladium demonstrauit, deuorauit atque lacerauit pseudoprophetas uestros quasi leo, qui auidissimus repertam praedam lacerat, et tamen nec prophetarum uestrorum supplicio potuistis ad meliora conuerti.\'