In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2, 30 b )Deuorauit gladius uester prophetas uestros. \'Non meos, sed uestros prophetas, nequaquam mens. sed uester gladius deuorauit, quem sustinuistis peccatis uestris). porro Septuaginta non habent \'uester\', sed simpliciter interpretati sunt: deuorauit gladius prophetas uestros, \'ut ostendatur uel hostilis gladius uel gladius mens, per quem uestra peccata confodi.\'

[*]( 2, 30c. 31 a (30 c) )Quasi leo uastator generatio uestra. LXX: . quasi leo uastator. et non timuistis. \'Gladius\', inquit. qui deuorauit prophetas uestros\' — hau dubium, quin Bahal et idolorum ariolos significet —, \'instar leonis uniuersa uastauit, et tamen uestra generatio, quae paucorum interfectione debuerat emendari, omnis perseuerauit in scelere\'.

iuxta Septuaginta uero hic sensus est: \'sic gladius domini, qui aduersariorum gladium demonstrauit, deuorauit atque lacerauit pseudoprophetas uestros quasi leo, qui auidissimus repertam praedam lacerat, et tamen nec prophetarum uestrorum supplicio potuistis ad meliora conuerti.\'

[*]( 2, 31b (31) )Uidete uerbum domini: numquid solitudo factus Sum Israheli aut terra serotina? quare ergo[*]( S *Hier. 2, 30 12 *Hier. 2, 30 )[*](1 forsitant M forte v noluistis P 2 quo V austeriori codd. \' corr. L), v austerioribus cupierim uos (uos postea add.) P medicamina (ib; s. a) P 6 sustinuistis] pro add. Av 7 ūr (s. u.) ante non tr. M abent (ur s. t eras.) M 9 ostilis M 10 peccata uestra a 11 uastatur MVP. LAa.c. 13 hao (sic semper fere ante dubium Lp.c. uel primitus) scripsi haut LV, (d s. t) M haud AP qui in P,Ma.t. 14 & (v s. e) M significetl & add. P,Ma.c. 15 interfectioni Pp.c. 16 omnes La.c. 17 sic L.Mp.c.m2 si cet. qui in codd. (in exp. L) gladio codd. (corr. L) 18 demonstratur MAp c. 19 seadoprophetas (p eras.) M auidissime M reppertam MA 20 sapplicio s. u. L 23 israheli (i alt. s. u.) M isrt P )[*]( 3 )

36
dixit populus meus: recessimus, non ueniemus ultra ad te? LXX: audite uerbum domini: haec dicit dominus: numquid solitudo factus sum Israheli aut terra plena sentium, quia dixit populus meus: non sentiemus nec- ueniemus ad te? Et Moses uidebat uocem dei, et Iohannes apostolus uerbum dei uidisse et adtrectasse se dicit.

miratur autem, quomodo populus Israhel deum habuerit quasi solitudinem, cum idola quasi celebritatem urbium sit secutus. terra serotina est, quae imbres non recipit doctrinarum nec euangelii disciplinam, plenaque sentium, quia exculta non fuerat. populus ergo quondam dei in eo sceleratior, quod recessit a domino et non uult ultra reuerti ad deum suum. grandis offensa nolle placare. quem offenderis.