In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2, 28 b )Secundum numerum ciuitatum tuarum erunt di tui, Iuda. Uel eosdem uel singulos atque diuersos singulae ciuitates colebant deos, ut nec in impietate uiderentur habere consensum, sed pugnans contra se superstitio diuersum sequeretur errorem. quodque sequitur: et iuxta numerum uiarum Hierusalem immolabant Bahal, a Septuaginta additum est.

[*]( 2, 29 )Quid uultis mecum indicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit dominus. Prona est ad excusationem sui humana peruersitas, ut, quicquid merito sustinent, iniuste sustinere uideantur et propriam culpam referant ad iudicium dei. \'frustra\', igitur ait, \'obtenditis querimonias et iniquum causamini iudicem, cum impietatis uestrae sit, quod patimini\' quodque sequitur: et omnes inique egistis in me. similiter et a Septuaginta additum est.