In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

et ne putemus eum hoc de plebe dicere, reges ponit et principes et sacerdotes et prophetas eorum. utamur hoc testimonio, si quando principes nostri et hi, qui in ecclesia putantur duces, in peccatis turpibus fuerint deprehensi.

[*]( 2, 27 b )Uerterunt ad me tergum et non faciem. Qui proiciunt sermones dei retrorsum, ipsi uertunt contra eum tergum suum et non faciem. quando magister enim praecipit, oboedientis indicium est, si demisso contra audiat capite; sin autem uertat tergum. signum est contemnentis, ut in alio loco scriptum est: et uerterunt ad me scapulam recedentem. (in tantum.\' inquit deus, \'mea contemsere praecepta, ut ne audire quidem uoluerint, sed tumorem animi gestu corporis nidicarint\'.

[*]( 2, 27 c )Et in tempore adflictionis suae dicent: surge et libera nos. Qui per beneficia non senserunt, per tormenta sentiant deum.

[*]( 2, 28 a )Ubi sunt di tui, quos fecisti tibi? surgant et liberent te in tempore adflictionis tuae.. inpudens postulatio tempore necessitatis et angustiae ab eo quaerere [*]( 11 cf. Ps. 49, 17 15 *Zach. 7, 11 ) [*]( 1 in(m)prudens APa.r. procans A.a.c.m2 erubiscit La.e. 4 confundetur CGAVP 5 idolatria CGAVP eum post plebe tr. D 6 ponet LPa.c.. om. V 7 eorum atUe et tert. tr. C si quando] contra v 8 nostros v hi] contra hos v ducesj quum add. v 10 post nerterunt 6 fere litt. eras. L 11 qui-faciem post recedentem (lin. 15) tr. L 12 suum om. v enim magister LAp.cm2.v 13 obidientis La.c. dimisso CGA V.La.c. si P 14 contemnentes La.c. 16 contempsere CGAVP ut] & C 18 indicarent LP 21 aentinnt VP sentient v 22 (= p. 34, 2) dii codd. (eorr. L) ) [*]( LIX. Hieron. in Rierem. ) [*]( 3 )

34
auxilium, quem in pace contemserint. legendumque increpantis affectu: liberent te di tui, quos fecisti tibi, ut, cum deus creator sit hominum, homo fecerit deum, probet necessitas; quid possint, quos securus ante coluisti.\'