In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

et apostolus calciatos praedicat pedes eorum, qui euangelio praeparantur, ne, dum per saeculi huius solitudinem gradiuntur, uenenatis pateant animantibus, quae debent euangelico pede calcari et conteri. guttur prohibemus a siti, quando saluatoris praecepta suscipimus dicentis: qui sitit, ueniat ad me et bibat. quae desperatione meliorum negauit se facturam, quod dominus imperauit, causamque exposuit dicens: adamaui alienos et illos sequar, inpudenti confessione putans se crimina deuitare.

porro iuxta Septuaginta uia peccatorum aspera est, quae a domino conuertitur in uiam planam. quicumque hereticos sequitur, horum uersuum notetur elogio, quod dixerit: desperaui - siue in malo proposito agam uiriliter — et in meo confortabor errore. necesse autem est, ut, qui alienam ecclesiastico doctrinam sequitur, alienos diligat et eorum sequatur uestigia, uel daemonas uel hereticorum principes, qui a deo alieni sunt.

[*]( 2, 26 )Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israhel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes et prophetae eorum. [*]( 6 cf. Ex. 12, 11 7 cf. Eph. 6. 15 12 *Ioh. 7, 37 14 *Hier. 2, 25 18 Hier. 2, 25 19 *Hier. 2, 25 )[*]( 1 nuditatem L 2 tuum om. G diaperaui P 5 dilexi V,Gp.r.v 6 ambulabo Gp.c. ambulabit V ambulaui v pasca CP 7 iubebantur P iubentur habere v 8 eu «angelio (u eras.) L 10 qui V euuangelico C calciari V,Pa.r. et] afi contegi et u V contueri Ga.r- prohibemur C 11 suscipimua] implemus v 12 disperatione CP,LAa.c. (passim) malorum v 13 facturum v 14 admanui Va.c. 17 hereticus P 18 uersum La.c. 19 pposito C 20 ecclesiasticam G,Go c- et noa ecclesiasticam A ecclesiasticus V.Pp c. ab ecclesiastica v 22 daemones u 25 et om. CVP,LGAa.c. )

33
Quamuis sit inpudens et procax uultus furantium, tamen erubescit, cum in furto fuerit deprehensus. et Israhel ergo dicens [*]( 2, 27 a ) ligno: pater meus est tu, et lapidi: tu me genuisti, ut eos uocaret parentes, quos ipse fabricatus est, confunditur, cum in sua idololatria fuerit deprehensus.

et ne putemus eum hoc de plebe dicere, reges ponit et principes et sacerdotes et prophetas eorum. utamur hoc testimonio, si quando principes nostri et hi, qui in ecclesia putantur duces, in peccatis turpibus fuerint deprehensi.

[*]( 2, 27 b )Uerterunt ad me tergum et non faciem. Qui proiciunt sermones dei retrorsum, ipsi uertunt contra eum tergum suum et non faciem. quando magister enim praecipit, oboedientis indicium est, si demisso contra audiat capite; sin autem uertat tergum. signum est contemnentis, ut in alio loco scriptum est: et uerterunt ad me scapulam recedentem. (in tantum.\' inquit deus, \'mea contemsere praecepta, ut ne audire quidem uoluerint, sed tumorem animi gestu corporis nidicarint\'.