In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2, 23 c. 24 )Cursor leuis explicans uias suas, onager adsuetus solit udine, in desiderio animae suae adtraxit uentum amoris sui; nullus aueriet eam. omnes, qui quaerunt eam, non deficient; in menstruis eius inuenient eam. LXX: ad uesperam nox eius ululauit, uias suas dilatauit super aquas solitudinis, in desiderio animae suae spiritu portabatur, tradita est. quis conuertet eam? omnes, qui quaerunt illam, non laborabunt; in humilitate illius repperient eam. Multum in hoc loco Septuaginta editio ab Hebraica ueritate discordat; tamen utraque habet sensum suum.

quia supra dixit: non sum polluta, et quasi ad mulierem, quae turpiter se gesserat, loquebatur. describit fornicationem eius. \'quomodo\', inquit. \'caprea leuis\' — quam nos genere communi \'cursorem\' diximus significantiusque Aquila, Symmachus et Theodotio uertere ὸρομὰς ϰούϕη — (explicat uias suas et uelox fertur ad pabula. et sicuti onager adsuetus in solitudine trahit in desiderio animae suae uentum uel spiritum amoris sui\' — uno [*]( 1 cf. Matth. 7, 13. 14 13 Hier. 2, 23 21 »Hier. 2. 23 ) [*]( 1 arcta v alt. in om. P 2 et s. u. M 3 ingrediantur Pa.c. 4 bystoriam V 5 idololatria fa alt. in ras.) M idolatriae La.c., eet. malo] & pdita s. ipalo M mala (a ex o) P 7 uias s. u JI honager P 8 adsuetus] in add. rulg. solitudini MA VPo 9 auertit La.c. 11 ullulauit P 13 spiritui quo (i quo s. u.) A 14 conuertit P 15 laborabunt] et add. v repperiant Ma.c. reperient Ap.T. eam] illam v 16 ebraica M 18 sum cod. Salisburg. a. X 23 solum cet. (corr. cod. YerceIL CLIV 50) et] sed Aa.c. se L. am. MVP, Aa.c. 20 caprae LAa.c., (e eras.) M capra V capreae P 21 aquilam Pa.r. & simmaehua Y simmachus P teodotio M theodotion V 22 DPѠƆ-CaC V ΚΟΥΦΝ MP ΚΟΥΦΗΝ V )

31
enim apud Hebraeos nomine \'ruha\' et \'uentus\' appellatur et \'spiritus\' —, \'sic et Israhel siue Hierusalem toto impetu ad desiderium libidinis ferebatur et omni idolorum amore feruebat, nullusque est. qui eam suis possit monitis ab hoc impetu auertere, non quo inpossibilitas hoc fecerit prophetarum, sed malitia peruersa cupientis\'. quicumque eam.

ait, quaesierint, non magnopere laborabunt; in menstruis et in inmunditia eius inuenient eam, pro quo Aquila νεμηνίαν, hoc est \'Kalendas\', Symmachus \'mensem\', LXX et Theodotio \'humilitatem\' interpretati sunt. porro iuxta Septuaginta hic sensus est: meretrix Hierusalem iuxta illam mulierem, quae in Prouerbiis describitur, ad uesperam ululabat uoce sua et amatores ad libidinem prouocabat, aperiebat uias turpitudinis suae et diuaricabat pedes omni transeunti. erat autem locus amoenitatem habens aquarum fluentium, qui delectabilior fit, quando in circuitu solitudo est. ut nullus uideat fornicantem.

in desiderio, inquit, animae suae ἐπνευ- ματοϕορει̃το siue peruerso spiritu ducebatur siue trahebat amoris refrigerium uel certe canebat turpitudinis suae carmina. tradita est, inquit, uitiis suis et libidini, nullus eam conuertere poterit. omnes, qui uoluerint eam inuenire, in turpitudinis humilitate repperient, ut numquam possit uoluptatis amore satiari. [*]( 6 *Hier. 2, 24 9 *Hier. 2, 24 11 cf. Proa. 5, 3-6. 7, 10-21 14 cf. Ezech. 16, 25 17 *Hier. 2, 24 20 *Hier. 2, 24 ) [*]( 1 hebreos MAV ruha M rhum LVP, (a s. m) A rna v 3 referebatur V idolo MVP,LAa.c. 4 monitis possit v 5 auertere usque ad in pace (p. 34, 1) clesunt in M hoc inpossibilitas P 6 peruerse P cupientes Pa.c. ait eam ti 7 magnoopere _LAGa.c. 8 inmunditiam La.r. immunditiis G _quo s. u L 9 NeoMHNIAM C NHOƆ-CHNIaN A NHѠƆ-CHNIH r NeoACeNIaN (neomeniã s. u.) P calendas L 10 theodotion V 11 illud P mnlieb.em P,lGa.r. 12 discribitur P ululaba*t L ullulabat P 14 deuari- cabat CGa.c. 17 ITU L ΕΠΝΕΟƆ-CΗΤΟΦΟΡΙТO C eΠΝeΥΜΗΤΟ- ΦΟΡΙΤΟ A ΗΠΝΗUƆ-CΗΘѠΦΟΡΙΘѠ v ΕΠΝeCΙΜΤΟΦpiTO P 20 suis om. G 21 omnis Pa.c. alt. eam s. u. L 22 in turpitudinis innenire in (e s. iş; tert. in postea add.) P humilitatem C reperient Ap.r. )

32