In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2,16.17 )Filii quaque Mempheos et Taphnas constuprauerunt te usque ad uerticem. numquid non istud factum est tibi. quia dereliquisti dominum deum tuum eo tempore, quo ducebat te per uiam? Hoc, quod nos diximus: eo tempore. quo ducebat te per uiam, in LXX non habetur. duas autem urbes maximas Aegypti, Memphin et Taphnas, nominat earumque dicit filios constuprasse Israhel usque ad uerticem illo sensu, quo Isaias posuit: a planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas. tanta autem fuit libido Aegyptiorum, qui sunt magnis 9 carnibus, ut nulli parcerent membro. sed omnia constuprarent. iuxta litteram refer ad idola Aegyptiorum, iuxta intellegentiam spiritalem ad magistros peruersi dogmatis, qui ecclesiae puritatem sua polluunt turpitudine. haec autem idcirco euenient ei, quia dereliquit dominum deum suum, et illo maxime tempore, quo ipsum ductorem sequi debuit.