In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2, 14 a )Numquid seruus est Israhel aut uernaculus? Puto ex hoc loco in superbiam elatos saluatori dixisse Iudaeos: semen Abraham sumus et nemini umquam seruiuimus; quomodo tu dicis: liberi eritis nescientes, quod omnis, qui facit peccatum, seruus peccati sit et seruiat unusquisque illi, a quo uincitur. nati ergo de amico dei Abraham uitio suo facti sunt quasi filii Cham, cui dictum est: maledictus Chanaam, seruus erit fratribus suis.