In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2, 7 )Et induxi nos in terram Carmeli, ut comederetis fructum eius et bona illius. et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem. <Pro labore durissimi itineris dedi uobis omnium rerum abundantiam); hoc quippe significat \'Carmelus\', qui Hebraice appellatur \'Chermel\' et in lingua nostra sonat \'cognitionem cognitionem\'.

quomodo autem ille populus terram sanctam et omnium rerum fertilem idololatria polluit atque uiolauit, sic nos uerae circumcisionis accipientes scientiam comedimus fructum eius et, si neglegentia subrepserit, contaminamus terram dei et hereditatem illius abominabilem facimus.