In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

dereliquerunt autem patres populi peccatoris deum — et non breuiter, sed longo tempore — et pro deo secuti sunt uanitatem, idola uidelicet, quae nihil prosunt cultoribus suis, et ipsis similes facti sunt secundum illud, quod scriptum est: similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis.

[*]( 2 6 )Et non dixerunt: ubi est dominus, qui ascendere nos fecit de terra Aegypti, qui transduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inuiam. per terram sitis etimaginem mortis, per terram, in qua non ambulauit uir neque habitauit homo? Pro \'homine\' LXX filium hominis\' interpretati sunt et pro \'imagine mortis\' de Theodotione additum est \'umbra mortis\'.