In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2. 3 )Sanctus Israhel domino, primitiae frugum eius; omnes, qui deuorant eum, delinquent; mala uenient super eos, dicit dominus. Quando Israhel dicit primitias frugum domini, ostendit populum de gentibus congregatum esse post primitias iuxta illud, quod in alio loco scriptum est: memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. primitiae autem debentur sacerdotibus et non hostibus. quod sequitur: omnes, qui deuorant [*]( O ) [*]( 6 cf. Ezech. 16, 8-13 12 cf. Ezech. 16, 11 15 *Hier. 2, 2 22 Ps. 73, 2 23 cf. Num. 5, 9 etc. 24 Hier. 2, 3 ) [*]( r2 (= lin. 5 et 9 etc.) adulescentiam (e pr. ex i) L, (t ex c) M adolesc. V, (o ex u) BA adolisc. P desponsionis (e ex i) L desponsationis (disp. P) cet., v cum Vulg. 3 sequuta M,Ba.c. es me Vulg. 6 profectionis V hiezechiel B,La.c. iezechiel AV ezechiel Mv ezeciele ex ezeciel P 7 matrimoniv Bp.c.m2 8 sui La.c. 9 disponsatam La.c. 11 sequuta B (Passim) es me v et eras. A ad (in ras.) V sponsa aliorum Pa.r. 12 dotis legis] dotaliciorum (aliciorum in ras.) P 13 munilia V,BMp.c. 14 caritatem v 18 (= 24) omnis La.c. delinquunt MAp.c., Vulg. 20 frugum-primitias (li-n. 21) in mg. add. P populum] pp et s. u. ea P congregandum Mp.c.m2 congregaturum Ap t. 22 possidisti La.c. 23 autem] semper add. v 24 quodq; Ap.c. ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 2 )

18
eum, delinquent; mala uenient super eos, dicit dominus, hunc habet sensum: quomodo, qui primitias deuorant nequaquam de genere sacerdotalis. sceleris rei sunt, sic, qui contaminant Israhel, malis subicientur iuxta illud, quod in uicesimo sexto psalmo sanctus loquitur: dum adpropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas, qui tribulant me, et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt. neque enim ex eo, quod dei exsequuntur sententiam, inmunes erunt a supplicio, malaque uenient super eos; oportet enim uenire scandala. uerum uae ei. per quem ueniunt scandala!