In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2,1.2a )Et factum est uerbum domini ad me dicens: uade et clama in auribus Hierusalem dicens. Hoc in LXX non habetur, sed sub asteriscis de Theodotionis editione additum est, qui uerbum Hebraicum \'carath\', pro quo nos diximus \'clama\' siue \'praedica\', interpretatus est \'lege\'. et lectionem enim et clamorem et praedicationem pro sui ambiguitate significat. aures autem Hierusalem pro auribus habitatorum eius debemus accipere. [*]( 1 Hier. 1.18 21 Tim. 8,15 3 cf. Gal. 2, 9 4 Hier. 1,18 8 cf. Phil. 3, 19 9 ef. I Cor. 15, 49 Hier. 1, 19 13 Hier. 1, 19 22 *Hier. 2. 2 ) [*](1 in s. u. L, om. eet. ferream inquid P 2 columnaṁ L 3 iohannis La.c. 4 barnebae M in s. u. L 5 rubigine BMAVPv 6 mbribus B uetuate P erit P tales La.c. 8 terrae] iis add. u 9 choiei] i terreni 8. u. A e*oyci (h eras.) P χοιϰοῡ v hi L ipsi cet. 11 tantae Pv 12 aduersum L -us cet. praeualent V 13 ego om. V ait dominus om. P 15 tert. et om. L praesbyteri B praesbiteri M 17 habeant Ma.r. 18 superauit BMa c. 21 theud. BM 22 caraht L 24 ambiguitatem L 26 ei F )

17

[*]( 2, XIV. )Haec dicit dominus: recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem desponsionis tuae, quando secuta me es in deserto, in terra, quae non seminatur. LXX: haec dicit dominus: recordatus sum misericordiae adulescentiae tuae et dilectionis . perfectionis tuae. Plenius hoc in Hiezechiele dicitur, quando sibi Hierusalem in matrimonio dominus copulat et sub persona uxoris suis iungit amplexibus siue, ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et adulescentulam et desponsatam uocat; quo enim necdum potiti sumus, magis, ut potiamur, adpetimus.

\'quando\', inquit, \'secuta me es in solitudine et instar sponsaliorum et dotis legis tibi ornamenta et uerborum distribui monilia). totumque hoc non ad meritum eius refert, sed ad suam misericordiam, per quam et caritas consecuta est. hoc quoque, quod posuimus: in deserto, in terra, quae non seminatur. in LXX non habetur.

[*]( 2. 3 )Sanctus Israhel domino, primitiae frugum eius; omnes, qui deuorant eum, delinquent; mala uenient super eos, dicit dominus. Quando Israhel dicit primitias frugum domini, ostendit populum de gentibus congregatum esse post primitias iuxta illud, quod in alio loco scriptum est: memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. primitiae autem debentur sacerdotibus et non hostibus. quod sequitur: omnes, qui deuorant [*]( O ) [*]( 6 cf. Ezech. 16, 8-13 12 cf. Ezech. 16, 11 15 *Hier. 2, 2 22 Ps. 73, 2 23 cf. Num. 5, 9 etc. 24 Hier. 2, 3 ) [*]( r2 (= lin. 5 et 9 etc.) adulescentiam (e pr. ex i) L, (t ex c) M adolesc. V, (o ex u) BA adolisc. P desponsionis (e ex i) L desponsationis (disp. P) cet., v cum Vulg. 3 sequuta M,Ba.c. es me Vulg. 6 profectionis V hiezechiel B,La.c. iezechiel AV ezechiel Mv ezeciele ex ezeciel P 7 matrimoniv Bp.c.m2 8 sui La.c. 9 disponsatam La.c. 11 sequuta B (Passim) es me v et eras. A ad (in ras.) V sponsa aliorum Pa.r. 12 dotis legis] dotaliciorum (aliciorum in ras.) P 13 munilia V,BMp.c. 14 caritatem v 18 (= 24) omnis La.c. delinquunt MAp.c., Vulg. 20 frugum-primitias (li-n. 21) in mg. add. P populum] pp et s. u. ea P congregandum Mp.c.m2 congregaturum Ap t. 22 possidisti La.c. 23 autem] semper add. v 24 quodq; Ap.c. ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 2 )

18
eum, delinquent; mala uenient super eos, dicit dominus, hunc habet sensum: quomodo, qui primitias deuorant nequaquam de genere sacerdotalis. sceleris rei sunt, sic, qui contaminant Israhel, malis subicientur iuxta illud, quod in uicesimo sexto psalmo sanctus loquitur: dum adpropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas, qui tribulant me, et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt. neque enim ex eo, quod dei exsequuntur sententiam, inmunes erunt a supplicio, malaque uenient super eos; oportet enim uenire scandala. uerum uae ei. per quem ueniunt scandala!

[*]( 2, 4. 5 )Audite uerbum domini, domus Iacob et omnes cognationes domus Israhel. haec dicit dominus: quid inuenerunt patres uestri in me iniquitatis, quia elongauerunt a me et ambulauerunt post uanitatem et uani facti sunt? Hunc sensum et alius propheta testatur: populus meus, quid feci tibi et quid molestus fui tibi? responde mihi; quia eduxi te de terra Aegypti et de domo seruientium liberaui te.