In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

eris autem talis contra reges et principes et populum, non cuiuslibet loci, sed terrae, qui terrena sapiunt et caelestia non nouerunt, qui habent imaginem choici et non caelestis, hi, inquit, bellabunt aduersum te et non praeualebunt. cur, quaeso? quae est tanta fortitudinis causa, ut nec reges nec principes nec sacerdotes nec populi aduersum unum praeualeant? sequitur: quia tecum ego sum, ait dominus, ut liberem te.