In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 1, 17 a )Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi. Et Iob praecipitur, ut accingat lumbos suos, et apostolis, ut accinctis lumbis, quos Helias et Iohannes Baptista zonis mortificauere pelliciis, lucernas teneant in manibus suis, praedicationis uidelicet euangelicae.

quicumque igitur locuturus est sermones dei, debet accingere lumbos suos sciens, quod diaboli omnis uirtus in lumbis sit et iustus dicat in psalmis: lumbi mei impleti sunt inlusionibus. cumque accinxerit lumbos, audiat illud quod scriptum est: surge, qui dormis, et eleuare, et inluminabit te Christus, ut semper uigilans et de somno consurgens loquatur, quae sibi praeceperit deus.

[*]( 1, 17 b )Xe timeas a facie eorum; nec enim timere te faciam uultum eorum, siue ut Septuaginta et ceteri habent interpretes: ne forte timere te faciam. Et est sensus iuxta translationem nostram: \'noli timere a facie eorum; me enim [*]( 10 cf. Hiob 38, 3. 40, 2 11 cf. Luc. 12, 35 12 cf. IV Reg. 1, 8. Matth. 3, 4 16 Ps. 37, 8 18 *Eph. 5, 14 23 *Hier. 1, 17 ) [*]( 1 conditio M.Aa.c. idolatria codd. (corr. L) 2 quam] (J e s. a) A qua P,Ba.c., (a ex e) V odorauernnt La.c. 4 cruciatos P adque exp. M ante Martianaeus v 6 fuerit eorum L eor. fuer. cet. v exprobet MP,La.c. se (s. «.) AP deserto] do add. A 8 nec Ap c. doctus M 9 ergo] uero P 10 iob] il.li add. A 12 iohannis P,La.c. mortificauerunt P 13 euuangelicae Mp.c. 14 loquuturua BM sermones locuturns est v 17 quumque L 18 pr. et om. L in(l)luminauit BAa.c. 20 praeciperit La.c. 21 formides Valg. )

15
adiutore eos timere non poteris\'; iuxta Septuaginta: \'noli timere a facie eorum, habeto meae confidentiam iussionis; si enim non optuleris quod habes, ut timere desinas, derelinquam te et tradam timori et quodammodo uidebor timere te facere, dum relinquo formidini\'.