In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 1, 17 a )Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi. Et Iob praecipitur, ut accingat lumbos suos, et apostolis, ut accinctis lumbis, quos Helias et Iohannes Baptista zonis mortificauere pelliciis, lucernas teneant in manibus suis, praedicationis uidelicet euangelicae.

quicumque igitur locuturus est sermones dei, debet accingere lumbos suos sciens, quod diaboli omnis uirtus in lumbis sit et iustus dicat in psalmis: lumbi mei impleti sunt inlusionibus. cumque accinxerit lumbos, audiat illud quod scriptum est: surge, qui dormis, et eleuare, et inluminabit te Christus, ut semper uigilans et de somno consurgens loquatur, quae sibi praeceperit deus.