Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).
In praesentiarum tradis mihi Fabiolam, laudem Christianorum, miraculum gentilium, luctum pauperum, solacium monachorum. Quidquid primum adripuero, sequentium conparatione vilescit. Ieiunium praedicem? Praevertunt elemosynae. Humilitatem laudem? Maior est ardor fidei. Dicam adpetitas sordes et in condemnationem vestium sericarum plebeium cultum et servilia indumenta quaesita? Plus est animum deposuisse quam cultum. Difficilius adrogantia quam auro caremus et gemmis. His enim abiectis interdum gloriosis tumemus sordibus et vendibilem paupertatem populari aurae
Et quia statim in principio quasi scopulus quidam et procella mihi obtrectatorum eius opponitur, quod secundum sortita matrimonium prius reliquerit, non laudabo conversam, nisi ream absolvero. Tanta prior maritus vitia habuisse narratur, ut ne scortum quidem et vile mancipium ea sustinere posset. Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire discidii quam quandam corporis sui infamare partem et maculas eius detegere. Hoc solum proferam, quod verecundae matronae et Christianae satis est. Praecepit dominus uxorem non debere dimitti excepta causa
Sed quid ego in abolitis et antiquis moror quaerens excusare culpam, cuius paenitentiam ipsa confessa est? Quis hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semet reversa, quo tempore solent viduae neglegentes iugo servitutis excusso agere se liberius, adire balneas, volitare per plateas, vultus circumferre meretricios, saccum indueret, errorem publice fateretur, et tota urbe spectante Romana ante diem paschae in basilica quondam Laterani, qui Caesariano truncatus est gladio, staret in ordine paenitentum, episcopo et presbyteris et omni populo conlacrimanti sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret? Quae peccata fletus iste non purget? Quas inveteratas maculas haec lamenta non abluant? Petrus trinam nega-
Hoc unum loquar, quod et legentibus utile sit et praesenti causae conveniat. Non est confusa dominum in terris et ille eam non confundetur in caelo. Aperuit cunctis vulnus suum et decolore in corpore cicatricem flens Roma conspexit. Dissuta habuit latera, nudum caput, clausum os. Non est ingressa ecclesiam domini, sed extra castra cum Maria, sorore Moysi, separata consedit, ut, quam sacerdos eiecerat, ipse revocaret. Descendit de solio deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam et discalciatis pedibus transivit fluenta lacrimarum. Sedit super carbonis ignis; hi ei fuere in adiutorium. Faciem, per quam secundo viro placuerat, verberabat, oderat gemmas, linteamina videre non poterat, orna-
Diu morati sumus in paenitentia, in qua velut in vadosis locis resedimus, ut maior nobis et absque ullo inpedimento se laudum eius campus aperiret. Recepta sub oculis omnis ecclesiae communione quid fecit? Scilicet in die bona malorum oblita est et post naufragium rursum temptare voluit pericula navigandi? Quin potius omnem censum, quem habere poterat—erat autem amplissimus et respondens generi eius—dilapidavit ac vendidit et in pecunia congregatum usibus pauperum praeparavit. Et primo omnium νοσοκομεῖν instituit, in quo aegrotantes colligeret de plateis et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra refoveret. Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes? Quotiens morbo regio et paedore confectos numeris suis portavit? Quotiens lavit purulentam vulnerum saniem, quam alius aspicere non audebat? Praebebat cibos propria manu et spirans cadaver sorbitiunculis inrigabat. Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere huiusce modi misericordiam per aliena ministeria et clementes
Non, mihi si linguae centum sint oraque centum. Ferrea vox, Omnia morborum percurrere nomina possim,quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria commutavit, ut multi pauperum sani languentibus inviderent. Quamquam illa simili liberalitate erga clericos et monachos ac virgines fuerit—quod monasterium non illius opibus sustentatum est? Quem nudum et clinicum non Fabiolae vestimenta texerunt? In quos se indigentium eius non effudit praeceps et festina largitio? Angusta misericordiae Roma fuit; peragrabat ergo insulas. Etruscum mare Vulscorumque provinciam et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel proprio corpore vel transmissa per fideles ac sanctos viros munificentia circuibat.
Unde repente et contra opinionem omnium
Verum, quod coepimus, persequamur. Quaerentibus nobis dignum tantae feminae habitaculum, cum ita solitudinem cuperet, ut diversorio Mariae carere nollet, ecce subito discurrentibus nuntiis oriens totus intremuit, ab ultima Maeotide inter glacialem Tanain et Massagetarum immanes populos, ubi Caucasi rupibus feras gentes Alexandri claustra cohibent, erupisse Hunorum examina, quae pernicibus equis huc illucque volitantia caedis pariter ac terroris cuncta conplerent. Aberat tunc Romanus exercitus et bellis civilibus in Italia tenebatur. Hanc gentem Herodotus refert sub Dario, rege Medorum, viginti annis Orientem tenuisse captivum et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annuum exegisse vectigal. Avertat Iesus ab orbe Romano tales ultra bestias! Insperati ubique aderant et famam celeritate vincentes non religioni, non dignitatibus, non aetati, non vagienti miserebantur infantiae. Cogebantur mori, qui dudum vivere coeperant et nesci-
Nos hoc tantum dolemus, quod pretiosissimum de sanctis locis monile perdidimus. Recepit Roma, quod amiserat, ac procax et maledica lingua gentilium oculorum testimonio confutata est. Laudent ceteri misericordiam eius, humilitatem, fidem: ego ardorem animi plus laudabo. Librum, quo Heliodorum quondam iuvenis ad heremum cohortatus sum,
Inter laudes feminae subito mihi Pammachius meus exoritur. Paulina dormit, ut ipse vigilet; praecedit maritum, ut Christo famulum derelinquat. Hic heres uxoris et hereditatis alii possessores. Certabant vir et femina, quis in portu Abrahae tabernaculum Ageret, et haec erat inter utrumque contentio, quis humanitate superaret. Vicit uterque et uterque superatus est. Ambo se victos et victores fatentur, dum, quod alter cupiebat, uterque perfecit. Iungunt opes, sociant voluntates, ut, quod aemulatio dissipatura erat, concordia cresceret. Necdum dictum, iam factum: emitur hospitium et ad hospitium turba concurrit. Non est enim labor in Iacob nec dolor in Israhel. Adducunt maria, quos in gremio suo terra suscipiat. Mittit Roma properantes, quos navigaturos litus molle confoveat.
Quod scriptum est: Timentibus dominum omnia cooperantur in bonum, in obitu tantae feminae vidimus conprobatum. Quodam praesagio futurorum ad multos scripserat monachos, ut venirent et grave onore laborantem absolverent faceretque sibi de iniquo mammona amicos, qui eam reciperent in aeterna tabernacula. Venerunt, amici facti sunt: dormivit illa—quod voluit—et deposita tandem sarcina levior volavit ad caelos. Quantum haberet viventis Fabiolae Roma miraculum, in mortua demonstravit. Necdum spiritum exalaverat necdum debitam Christo reddiderat animam, Et iam fama volans, tanti praenuntia luctus, totius urbis populos exequias congregabat. Sonabant psalmi et aurata tecta templorum reboans in sublime alleluia quatiebat. Hic iuvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes Femineas et facta ferant.
Hoc tibi, Fabiola, ingenii mei senile munus, has officiorum inferias dedi. Laudavimus virgines, viduas ac maritatas, quarum semper fuere candida vestimenta, quae sequuntur agnum, quocumque vadit. Felix praeconium, quod nulla totius vitae sorde maculatur! Procul livor, facessat invidia. Si pater familias bonus est, quare oculus noster malus? Quae inciderat in latrones, Christi humeris reportata est. Multae mansiones sunt apud patrem. Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. Cui plus dimittitur, plus amat.
BEATUS apostolus Paulus scribens ad Corinthios et rudem Christi ecclesiam sacris instruens disciplinis inter cetera mandata hoc quoque posuit dicens: Si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum ea, ne dimittat virum. Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore fideli et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. Si cui forte hactenus videbantur nimium disciplinae vincula laxata et praeceps indulgentia praeceptoris, consideret domum patris tui, clarissimi quidem et eruditissimi viri, sed adhuc ambulantis in tenebris, et intelleget consilium apostoli illuc profecisse, ut radicis amaritudinem dulcedo fructuum conpensaret et .vites virgulae balsama pretiosa sudarent. Tu es nata de inpari. matrimonio, de te et Toxotio meo Paula generata est. Quis hoc crederet, ut Albini pontificis neptis de repromissione matris nasceretur, ut praesente et gaudente avo parvulae adhuc lingua balbutiens alleluia resonaret et virginem Christi in