Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Obsecras litteris et suppliciter deprecans, ut tibi scribam, immo rescribam,1 quomodo vivere debeas et viduitatis coronam inlaeso pudicitiae nomine conservare. Gaudet animus, exultant viscera, gestit affectus hoc te cupere esse post virum, quod sanctae memoriae mater tua Titiana multo fuit tempore sub marito. Exauditae sunt preces et orationes eius. Inpetravit in unica filia, quod vivens ipsa possederat. Habes praeterea generis tui grande privilegium, quod exinde a Camillo vel nulla vel rara vestrae familiae scribitur secundos nosse concubitus, i ut non tam laudanda sis, si vidua perseveres, quam

p.230
execranda, si id Christiana non serves, quod per tanta saecula gentiles feminae custodierunt.

Taceo de Paula et Eustochio, stirpis vestrae floribus, ne per occasionem exhortationis tuae illas laudare videar, Blesillamque praetereo, quae maritum suum, tuum secuta germanum, in brevi vitae spatio tempora virtutum multa complevit. Atque utinam praeconia feminarum imitarentur viri et rugosa senectus redderet, quod sponte offert adulescentia! Sciens et videns in flammam mitto manum: adducentur supercilia, extendetur brachium iratusque Chremes tumido desaeviet ore. Consurgunt proceres et adversum epistolam meam turba patricia dctonabit me magum, me seductorem clamitans in terras ultimas asportandum. Addant, si volunt, et Samariten, ut domini mei titulum recognoscam. Certe filiam a parente non divido nec dico illud de evangelio: Sine mortui sepeliant mortuos suos. Vivit enim, qui credit in Christo, et, qui in illum credit, debet utique, quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare.

Facessat invidia, quam nomine Christiano malidicorum semper genuinus infigit, ut, dum probra metuunt, ad virtutes non provocent. Exceptis epistulis ignoramus alterutrum, solaque causa pietatis est, ubi carnis nulla notitia est. Honora patrem tuum, sed, si te a vero patre non separat. Tam diu

p.232
scito sanguinis copulam, quam diu ille suum noverit creatorem: alioquin David tibi protinus canet: Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui; et concupiscet res decorem tuum, quia ipse est dominus Deus tuus. Grande praemium parentis obliti: Concupiscet rex decorem tuum. Quia audisti, quia vidisti, quia inclinasti aurem tuam et populi tui domusque patris oblita es, idcirco concupiscet rex decorem tuum et dicet tibi: Tota pulchra es, proxima mea, et macula non est in te. Quid pulchrius anima, quae Dei filia nuncupatur et nullos extrinsecus quaerit ornatus? Credit in Christum et hac ambitione di fata pergit ad sponsum, eundem habens dominum, quem et virum.

Quid angustiarum habeant nuptiae, didicisti in ipsis nuptiis et quasi coturnicum carnibus usque ad nausiam saturata es. Amarissimam choleram tuae sensere fauces, egessisti acescentes et morbidos cibos, relevasti aestuantem stomachum: quid vis rursus ingerere, quod tibi noxium fuit? Canis revertens ad vomitum suum et sus ad volutabrum luti. Bruta quoque animalia et vagae aves in easdem pedicas retiaque non incidunt. An vereris, ne proles Furiana deficiat et ex te parens tuus non habeat pusionem, qui reptet in pectore et cervices eius stercore linat? Quippini? Omnes habent filios, quae habuere matrimonia, et, quibus nati sunt liberi, suo generi responderunt! Exhibuit Ciceronis filius patrem in eloquentia? Cornelia vestra, pudici-

p.234
tiae simul et fecunditatis exemplar, Gracchos suos se genuisse laetata est? Ridiculum sperare pro certo, quod multos et non habere videas et, cum habuerint, perdidisse. Cui dimittis tantas divitias? Christo, qui mori non potest. Quem habebis heredem? Ipsum, quem et dominum. Contristabitur pater, sed laetabitur Christus; lugebit familia, sed angeli gratulabuntur. Faciat pater, quod vult, de gratulabuntur sua: non es eius, cui nata es, sed cui renata, et qui te grandi pretio redemit, sanguine suo.

Cave nutrices et gerulas et istius modi vinosa animalia, quae de corio tuo saturare ventrem suum cupiunt. Non suadent, quod tibi, sed, quod sibi prosit, et saepe illud obganniunt: Solane perpetua maerens carpere iuventa Nec dulces natos Veneris nec praemia noris? Ubi pudicitia et sanctitas, ibi frugalitas est; ubi frugalitas, ibi damna servorum. Quidquid non tulerint, sibi ablatum putant, nec considerant, de quanto, sed quantum accipiant; ubicumque viderint Christianum, statim illud e trivio: ὁ Γραικός, ὁ ἐπιθέτησ. Hi rumores turpissimos serunt et, quod ab ipsis egressum est, ab aliis audisse se simulant, idem auctores et exaggeratores. Exin fama de mendacio, quae, cum ad matrones pervenerit et earum linguis

p.236
fuerit ventilata, provincias penetrat. Videas plerasque rabido ore saevire et tincta facie, viperinis orbibus, dentibus pumicatis carpere Christianos. Hic aliqua, Cui circa humeros hyacinthina laena est, Rancidulum quiddam balba de nare locuta Perstrepit ac tenero supplantat verba palato. Omnis consonat chorus et latrant universa subsellia. Iunguntur nostri ordinis, qui et roduntur et rodunt adversum nos loquaces, pro se muti; quasi et ipsi aliud sint quam monachi, et non, quidquid in monachos dicitur, redundet in clericos, qui patres sunt monachorum. Detrimentum pecoris pastoris ignominia est, sicut e regione illius monachi vita laudatur, qui venerationi habet sacerdotes Christi et non detrahit gradui, per quem factus est Christianus.

Haec locutus sum, in Christo filia, non dubitans de proposito tuo—numquam enim exhortatorias litteras postulares, si ambigeres de bono monogamiae—sed ut nequitiam servulorum, qui te venalem portant, et insidias adfinium ac pium parentis errorem intellegeres, cui, ut amorem in te tribuam, amoris scientiam non concedo dicens aliquid cum apostolo: Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum

p.238
scientiam. Imitare potius—crebro enim id repetam—sanctam matrem tuam, cuius ego quotiens recordor, venit in mentem ardor eius in Christum, pallor ex ieiuniis., elemosyna in pauperes, obsequium in servos Dei, humilitas et cordis et vestium atque in cunctis sermo moderatus. Pater tuus, quem ego honoris causa nomino—non quia consularis et patricius, sed quia Christianus est—inpleat nomen suum et laetetur filiam Christo se genuisse, non saeculo; quin potius doleat, quod et virginitatem frustra amiseris et fructus perdideris nuptiarum. Ubi est maritus, quem tibi dedit? Etiamsi amabilis, etiamsi bonus fuisset, mors finisset omnia et copulam carnis solvisset interitus. Arripe, quaeso, occasionem et fac de necessitate virtutem. Non quaeruntur in Christianis initia, sed finis: Paulus male coepit, sed bene finivit; Iudae laudantur exordia, sed finis proditione damnatur. Lege Ezechiel: Iustitia iusti non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et inpietas inpii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab inpietate sua. Ista est scala Iacob, per quam angeli conscendunt et descendunt, cuius dominus innititur lapsis 1 porrigens manum et fessos ascendentium gressus sui contemplatione sustentans. Sed, sicut non vult mortem peccatoris,
p.240
tantum ut revertatur et vivat, ita tepidos odit et cito ei nausiam faciunt. Cui plus dimittitur, plus diligit.

Meretrix illa in evangelio baptizata lacrimis suis et crine, qui multos ante deceperat, pedes domini tergente servata est. Non habuit crispantes mitras nec stridentes calceolos nec orbes stibio fuliginatos, quanto foedior, tanto pulchrior, Quid facit in facie Christianae purpurissus et cerussa? Quorum alterum ruborem genarum labiorumque mentitur, alterum candorem oris et colli: ignes iuvenum, fomenta libidinum, inpudicae mentis indicia. Quomodo flere potest pro peccatis suis, quae lacrimis cutem nudat et sulcos ducit in facie? Ornatus iste non domini est, velamen istud antichristi est. Qua fiducia erigit ad caelum vultus, quos conditor non agnoscat? Frustra obtenditur adulescentia et aetas puellaris adseritur: vidua, quae marito placere desivit et iuxta apostolum vere vidua est, nihil habet necessarium nisi persevcrantiam. Meminit pristinae voluptatis, scit, quid amiserit, quo delectata sit: ardentes diaboli sagittae ieiuniorum et vigiliarum frigore restinguendae sunt. Aut loquendum nobis est, ut vestiti sumus, aut vestiendum, ut loquimur. Quid aliud pollicemur et aliud ostendimus? Lingua personat castitatem et totum corpus praefert inpudicitiam.

Hoc quantum ad habitum pertinet et ornatum. Ceterum vidua,” quae in deliciis est”—non est meum, sed apostoli— vivens mortua est. Quid sibi vult

p.242
hoc, quod ait: vivens mortua est? Vivere quidem videtur ignorantibus et non esse peccato mortua, sed Christo, quem secreta non fallunt, mortua est. Anima, enim, quae peccaverit, ipsa morietur. Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem,et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent, abscondi non possunt. Quod dicit, istius modi est: quidam tam libere et palam peccant, ut, postquam eos videris, statim intellegas peceatores; alios autem, qui callide occultant vitia sua, ex sequenti conversatione cognoscimus. Similiter et bona apud alios in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus. Quid ergo necesse est nos iactare pudicitiam, quae sine comitibus et adpendiculis suis, continentia et parcitate, fidem sui facere non potest? Apostolus macerat corpus suum et animae subicit imperio, ne, quod aliis praecipit, ipse non servet: et adulescentia fervente cibis corpore de castitate secura est?

Neque vero haec dicens condemno cibos, quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione, sed iuvenibus et puellis incentiva esse adsero voluptatum. Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuveniles medullae vino plenae, dapibus inflammatae. Avaritia calcatur a plerisque et cum marsuppio deponitur; maledicam linguam indictum emendat silentium; cultus corporis et habitus

p.244
vestium unius horae spatio commutatur; omnia alia peccata extrinsecus sunt, et, quod a foris est, facile abicitur: sola libido insita a Deo ob liberorum creationem, si fines suos egressa fuerit, redundat in vitium et quadam lege naturae in coitum gestit erumpere. Grandis ergo virtutis est et sollicitae diligentiae superare, quod natus sis in carne, non carnaliter vivere, tecum pugnare cottidie et inclusum hostem Argi, ut fabulae ferunt, centum oculis observare. Hoc est, quod apostolus verbis aliis loquebatur: Omne peccatum, quod fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Aiunt medici et qui de humanorum corporum scripsere naturis praecipueque Galenus in libris, quorum titulus est περὶ ὑγιεινῶν, puerorum et iuvenum ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere et noxios esse his aetatibus cibos, qui calorem augeant, sanitatique conducere frigida quaeque in esu et potu sumere, sicut e contrario senibus, qui pituita laborent et frigore, calidos cibos et vetera vina prodesse. Unde et salvator: Adtendite, inquit, vobis, ne forte adgraventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae. Et apostolus: Vino, in quo est luxuria. Nec mirum hoc figulum sensisse de vasculo, quod ipse fabricatus est, cum etiam comicus
p.246
cuius finis est humanos mores nosse atque describere, dixit: Sine Cerere et Libero friget Venus.

Primum igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potum sume, quae natura frigidissima est, aut, si hoc inbecillitas prohibet, audi cum Timotheo: Vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. Deinde in ipsis cibis calida quaeque devita; non solum de carnibus loquor, super quibus vas electionis profert sententiam: Bonum est vinum non bibere et carnem non manducare, sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque et gravia declinanda sunt—nihilque ita scias conducere Christianis adulescentibus ut esum holerum, unde et in alio loco: Qui infirmus est ait, holera manducet —ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est. Si autem tres pueri et Daniel leguminibus vescebantur, pueri erant, necdum ad sartiginem venerant in qua rex Babylonius senes iudices frixit. Nobis non corporum cultus, qui in illis—excepto privilegio gratiae Dei—ex huiusce modi cibis enituerat, sed animae vigor quaeritur, quae carnis infirmitate fit fortior. Inde est, quod nonnulli vitam pudicam adpetentium in medio itinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant et leguminibus onerant stomachum, quae moderate parceque sumpta innoxia sunt. Et ut, quod sentio, loquar,

p.248
nihil sic inflammat corpora et titillat membra genitalia nisi. indigestus cibus ructusque convulsus. Malo apud te, filia, verecundia parumper quam causa periclitari Quidquid seminarium voluptatum est, venenum puto. Parcus cibus et semper venter esuriens triduanis ieiuniis praeferatur, et multo melius est cottidie parum quam raro satis sumere. Pluvia illa optima est, quae sensim descendit in terras; subitus et nimius imber praeceps arva subvertit.

Quando comedis, cogita, quod statim tibi orandum, ilico legendum sit. De scripturis sanctis habeto fixum versuum numerum; istud pensum domino tuo redde nec ante quieti membra concedas, quam calathum pectoris tui hoc subtegmine imple-veris. Post scripturas sanctas doctorum hominum tractatus lege, eorum dumtaxat, quorum fides nota est. Non necesse habes aurum in luto quaerere: multis margaritis unam redime margaritam. Sta iuxta Hieremiam in viis pluribus, ut ad illam viam, quae ad patrem ducit, pervenias. Amorem monilium atque gemmarum sericarumque vestium transfer ad scientiam scripturarum. Ingredere terram repromissionis lacte et melle manantem, comede similam et oleum, vestire cum Ioseph variis indumentis, perforentur aures tuae cum Hierusalem sermone Dei, ut pretiosa ex illis novarum gegetum grana dependeant. Habes sanctum Exuperius probatae aetatis et fidei, qui te monitis suis frequenter instituat.

p.250

Fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula. Illis tribue divitias tuas, qui non Phasides aves, sed cibarium panem coemant, qui famem expellant, qui non augeant luxuriam. Intellege super egenum et pauperem. Omni petenti te da, sed maxime domesticis fidei: nudum vesti, esurientem ciba, aegrotantem visita; quotienscumque manum extendis, Christum cogita, cave ne mendicante domino tuo alienas divitias augeas.

Iuvenum fuge consortia. Comatulos, comptos atque lascivos domus tuae tecta non videant. Cantor pellatur ut noxius; fidicinas et psaltrias et istius modi chorum diaboli quasi mortifera sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis. Noli ad publicum subinde procedere et spadonum exercitu praeeunte viduarum circumferri libertate. Pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et inbecilla aetas suo arbitrio abutitur et putat licere, quod libet. Omnia quidem licent, sed non omnia expediunt. Nec procurator calamistratus nec formosus conlactaneus nec candidulus et rubicundus adsecula adhaereant lateri tuo: interdum animus dominarum et ancillarum habitu iudicatur. Sanctarum virginum et viduarum societatem adpete, et si sermocinandi cum viris incumbit necessitas, arbitros ne devites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paveas nec erubescas. Speculum mentis est facies et taciti

p.252
oculi cordis fatentur arcana. Vidimus nuper ignominiosum per totum orientem volitasse: et aetas et cultus et habitus et incessus, indiscreta societas, exquisitae epulae, regius apparatus Neronis et Sardanapalli nuptias loquebantur. Aliorum vulnus nostra sit cautio; Pestilente flagellato stultus sapientior erit. Sanctus amor inpatientiam non habet; falsus rumor cito opprimitur et vita posterior iudicat de priori. Fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum vitae huius curricula quis pertranseat, maiorumque solacium est bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum; sed tamen cito ignis stipulae conquiescit et exundans flamma deficientibus nutrimentis paulatim emoritur. Si anno praeterito fama mentita est aut, si certe verum dixit, cessavit 1 vitium, cessabit et rumor. Haec dico, non quo de te sinistrum quid metuam, sed quo pietatis affectu etiam, quae tuta sunt, pertimescam. O si videres sororem tuam et illud sacri oris eloquium coram audire contingeret, cerneres in parvo corpusculo ingentes animos, audires totam veteris et novi testamenti supellectilem ex illius corde fervere! Ieiunia pro ludo habet, orationem pro deliciis. Tenet tympanum in exemplum Mariae et Pharaone submerso virginum choro praecinit: Cantemus domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare.
p.254
Has docet psaltrias Christo, has fidicianas erudit salvatori. Sic dies, sic nox ducitur et oleo ad lampadas praeparato sponsi expectatur adventus. Imitare ergo et tu consanguineam tuam: habeat Roma, quod angustior urbe Romana possidet Bethleem.

Habes opes, facile tibi est indigentibus victus subsidia ministrare. Quod luxuriae parabatur, virtus insumat; nulla nuptias contemptura timeat egestatem. Redime virgines, quas in cubiculum salvatoris inducas, suscipe viduas, quas inter virginum lilia et martyrum rosas quasi quasdam violas misceas; pro corona spinea, in qua mundi Christus delicta portavit, talia serta compone. Laetetur et adiuvet vir nobilissimus, pater tuus; discat a filia, quod didicerat ab uxore. Iam incanuit caput, tremunt genua, dentes cadunt et frontem obscenam rugis arat, vicina est mors in foribus, designatur rogus prope: velimus nolimus, senes sumus. Paret sibi viaticum, quos longo itinere necessarium est. Secum portet, quod invitus dimissurus est, immo praemittat in caelum, quod, ni caruerit, terra sumptura est.

Solent adulescentiae viduae, quarum nonnullae abierunt retro Satanam, cum luxuriatae fuerint in Christo, subantes dicere: Patrimoniolum meum cottidie perit, maiorum hereditas dissipatur, servus contumeliose locutus est, imperium ancilla

p.256
neglexit. Quis procedet ad publicum? Quis respondebit pro agrorum tributis? Parvulos meos quis erudiet? Vernulas quis educabit? Et hanc—pro nefas!—causam opponunt matrimonii, quae vel sola debuit nuptias inpedire. Superducit mater filiis non vitricum, sed hostem, non parentem, sed tyrannum. Inflammata libidine obliviscitur uteri sui, et inter parvulos suas miserias nescientes lugens dudum nova nupta conponitur. Quid obtendis patrimonium, quid superbiam servulorum? Confitere turpitudinem. Nulla idcirco ducit maritum, ut cum marito non dormiat. Aut si certe libido non stimulat, quae tanta insania est in morem scortorum prostituere castitatem, ut augeantur divitiae, et propter rem vilem atque perituram pudicitia, quae et pretiosa et aeterna est, polluatur? Si habes liberos, nuptias quid requiris? Si non habes, quare expertam non metuis sterilitatem et rem incertam certo praefers pudori? Scribuntur tibi nunc sponsales tabulae, ut post paululum testamentum facere conpellaris. Simulabitur mariti infirmitas et, quod te morituram facere volet, ipse victurus faciet. Aut si evenerit, ut de secundo marito habeas filios, domestica pugna, intestinum proelium. Non licebit tibi amare liberos nec aequis aspicere oculis, quos genuisti. Clam porriges cibos, invidebit mortuo,
p.258
et nisi oderis filios, adhuc eorum amare videberis patrem. Quodsi de priori uxore habens sobolem te domum introduxerit, etiam si clementissima fueris, omnes comoediae et mimographi et communes rhetorum loci in novercam saevissimam declamabunt. Si privignus languent et condoluerit caput, infamaberis ut venefica. Si non dederis cibos, crudelis, dederis, malefica diceris. Oro te, quid habent tantum boni secundae nuptiae, ut haec mala valeant conpensare?

Volumus scire, quales esse debeant viduae? Legamus evangelium secundum Lucani: Et erat, inquit, Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser. Anna interpretatur gratia, Phanuel in lingua nostra resonat vultum Dei, Aser vel in beatitudinem vel in divitias vertitur. Quia ergo ab adulescentia usque ad octoginta quattuor annos viduitatis onus sustinuerat et non recedebat de templo Dei diebus ac noctibus insistens ieiuniis et obsecrationibus, idcirco meruit gratiam spiritalem et nuncupatur filia vultus Dei et atavis beatitudine divitiisque-censetur. Recordemur viduae Sareptenae, quae et suae et filiorum saluti Heliae praetulit famem et ipsa nocte moritura cum filio superstitem hospitem relinquebat malens vitam perdere quam elemosynam et in pugillo farris seminarium sibi messis dominicae preparavit. Farina seritur et olei capsaces nascitur.

p.260
In Iudaea frumenti penuria—granum enim tritici ibi mortuum fuerat—et in gentium viduae olei fluenta manabant. Legimus Iudith—si cui tamen placet volumen recipere—viduam confectam ieiuniis et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis sponsi quaerebat adventum. Video armatam gladio manum, cruentam dexteram, recognosco caput Holofernae de mediis hostibus reportatum. Vincit viros femina et castitas truncat libidinem habituque repente mutato ad victrices sordes redit omnibus saeculi cultibus mundiores.

Quidam inperite et Debboram inter viduas numerant ducemque Barac arbitrantur Debborae filium, cum aliud scriptura commemoret. Nobis ad hoc nominabitur, quod prophetissa fuerit et in ordine iudicum supputetur. Et quia dicere poterat: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua, super mel et favum ori meo, apis nomen accepit scripturarum floribus pasta, Spiritus Sancti odore perfusa et dulces ambrosiae sucos prophetali ore conponens. Noomin, quae nobiscum sonat παρακεκλημένη, quam interpretari possumus consolatam, marito et liberis peregre mortuis pudicitiam reportavit in patriam et hoc sustentata viatico nurum Moabitidem tenuit, ut illud Esaiae vaticinium conplerentur: Emitte agnum, domine, dominatorem terrae, de petra

p.262
deserti. Venio ad viduam de evangelio, viduam pauperculam, omni Isracelitico populo ditiorem, quae accipiens granum sinapis et mittens fermentum in farinae satis tribus Patris et Filii confessionem Spiritus Sancti gratia temperavit et duo minuta misit in gazophylacium quidquid habere poterat in substantia sua universasque divitias in utroque fidei suae obtulit testamento. Haec sunt duo seraphin ter glorificantia Trinitatem et in thesauro ecclesiae condita, unde et forcipe utriusque instrumenti ardens carbo conprehensus purgat labia peccatoris.

Quid vetera repetam et virtutes feminarum de libris proferam, cum possis multas tibi ante oculos proponere in urbe, qua vivis, quarum imitari exemplum debeas? Et ne videar adulatione per singulas currere, sufficit tibi sancta Marcella, quae respondens generi suo aliquid nobis de evangelio retulit. Anna septem annis a virginitate sua vixerat cum marito, ista septem mensibus; illa Christi expectabat adventum, ista tenet, quem illa susceperat; illa vagientem canebat; ista praedicat triumphantem; illa loquebatur de eo omnibus, qui expectabant redemptionem Hierusalem, haec cum redemptis gentibus clamitat: Frater non redimit, redimet homo, et de alio psalmo: Homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus. Scio me ante hoc

p.264
ferme biennium edidisse libros contra Iovinianum, quibus venientes e contrario quaestiones, ubi apostolus concedit secunda matrimonia, scripturarum auctoritate contrivi. Et non necesse est eadem ex integro scribere, cum possis inde, quae scripta sunt, mutuari Hoc tantum, ne modum egrediar epistulae, admonitam volo: cogita te cottidie esse morituram, et numquam de secundis nuptiis cogitabis.